# Strabo de situ orbis 118.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 118.5 to 118.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.5

Verum Patrocles minime talis, maximi Et reliqui testes haud sane faciles: quibus usus est Erathostenes, Nam si meridianus per Rhodum: & Bizantium recte depraehensus est: & per Ciliciam usque ad Amisum recte depraehensus esset. Mutua namque distantia.i.parallelum ex multis apparet: quando neutra in parte coincidentia coarguatur: Quando nauigatio ex amiso in colchidem: quia est ad orientem aequinoctialem: etiam uentis argui tur, Et anni temporibus & fructibus: & eosdem per ortus. Eodem modo & ad Caspiam plagam trans gressio. & ui deinceps usque ad bactra. Pluribus enim in partibus euidentia est. Quodque ex omnibus consonat instrumento fidelius est. Quandoquidem idem Hipparchus ipsam a columnis usque ad Ciliciam lineam haud totam per instrumenta: aut Geomerriae regulas appraehendit: quia per dire ctam est: & ortum aequinoctialem. Verum totam ex columnis usque ad fretum nauigantibus credidit. Quo fit ut neque ille benedicat, Quando quidem neque diei maxime ad breuissimam rationem dicere habemus: nec Gnomonis adumbrationes in montana radice ex Cilicia usque in Indiam. Neque si in mutuo distante linea idest parallela obliquatio est dicere habemus. Sed si in directam lineam ob seruantes: sicuti uetustae continent tabulae. Primum quidem enim non habet edicere idem est quod cohibere. Qui cohibet neutram uergit in partem. Qui autem (ut antiqui) illorsum uergere iubet: ma gis quod consequens est obseruaret: ii consilium daret: neque omnino terrae formam describeret: Ne que enim caeterorum montium situs: sicut alpium & Pyrenei & Thraciorum neque Illyricorum: ne que Germanicorum hoc modo dicere habemus. Quis uero maiorem antiquis quam posteris fidem habendam esse duceret? qui tantopere in tabularum descriptione aberrarunt: quantum haud accusauit Eratosthenes: quorum nulli contradixit Hipparchus. Alia deinceps magis referta dubitationibus sunt Perspice enim si quisquam hoc non moueat. Extrema Indiae meridiana opponim partibus Meroes: neque Meroes distantiam ad os Byzantii: quod est circiter stadium milia octo ad decem. Faceret autem eam quae a meridianis indis usque ad montes milium triginta: quot euenirent absurda. Primo quidem ait: idem est parallelus: qui est per Byzantium: & qui Massiliae: quemadmodum Hipparchus Pytheae credens inquit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
