# Strabo de situ orbis 118.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 118.9 to 118.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.9

idem autem est etiam meridiamus per Byzantium & Borysthenem: quod & ipse Hip parchus approbat: & distantiam quoque approbat a Byzantio in Borysthenem stad esse tribus mil libus & septingentis: tantundem ex Massilia ad borysthenis parallelum esset: qui per maritimam Gal liae existeret. Tot enim quodam modo percurrentes coniunngunt oceano Rursus quandoquidem Cin Cinnamifenamiferam plagam postremam ad meridiem habitatam nouimus: & secundum ipsum hipparra plaga chum per eam parallelus temperate atque habitabilis initium est: & ab aequinoctiali distat stad circiter milia octo & octingenta. Postquam igitur dixit ab aequinoctiali per Borysthenem circulum dista re stad millia trigintaquattuor: reliqua ab Orizonte terminante torridam & temperatam ad Barysthenis plagam: & Galliae maritimam: stad uigintiquinque millia ducenta essent. Nauigatio autem a Gallia septentrionem uersus postrema esse dicitur a nostri saeculi hominibus: usque in hiberniam. Nam ulteriorem Britannia iacentem regionem difficulter propter frigus habitambilem esse Britannia ut ulterius etiam posita censeantur iure minime esse habitata. A Gallia uero hiberniam non ampli us quam quinque millibus distare dicunt. Vnde Circiter millia triginta: uel paulo plura essent omnia: quibus orbis latitudo definitur. Eam iam oppositam Cinnaniserae in eodem parallelo ad ortum iacentem iubea mus. Haec uero est circa Trapobanem. Ipsa uero Taprobane Indiae obiecta esse uehementer est credita Taprobane

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
