# Strabo de situ orbis 120.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 120.1 to 120.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.1

Insula in pelago per magna ad austrum sita. Porrigitur autem in Aethyopiam supra stade millia quin que (ut fama est) è qua multum eboris ad Indorum nundinas & testudines: & reliqua eiusmodi one ra subuehi. Huic insulae latitudo ad proportionem adiicitur longitudini. Eleuatio ex India in ipsam stad triummillium: non minorem efficeret distantiam: quae quantus erat terminus orbis habitabilis in Merone, Siquidem extrema Indiae opponi debent Meroe. Verisimilius autem est plura tribus millibus pone re Siquis hoc adiiciat ad millia triginta: quae Deimachus ait: usque ad excessum in Bactrianos & sog dianos. Hae gentes omnes extra habitabilem & temperatam exciderent. Quis igitur haec dicere au sit: cum & priscos: & aetatis nostrae homines audiat: qui & temperiem: & fructuum fertilitatem posteritati prodidere: primum quidem depositis ad Aquilonem indis Postmodum de Hyrcania & Aria: ac deinceps Margiana & Bactriana. Omnes enim hae extentae sunt ad septentrionale Tauri latus: & Bactriana quidem ad excedentem in Indos plagam approquinquat. Tanta uero felicitate fruuntur: ut ab inhabitabili quam plurimum absint. In Hyrcania uitem uini Metretam ferre dicunt: ficulneam ficorum modios sexaginta. Triticum delapso e culmis frectu denuo renasci: in arboribus apes operari: & mella de frondibus fluere. Idque in Mattiana Mediae: & in Sacasina & in araxina armeniae fieri. Verum in hisce haud sane tantopere mirandum est: si magis quam Hyrcania spectant ad austrum. Et maior earum quam alio in loco temperies. In margiana uero uitem saepius inueniri asserunt: cuius stipitem duorum uix hominum ulnae complectantur. Racemum duorum cubitorum longitudinem implere. Parem & Ariam esse dicunt. Vini autem ubertate superare In ea & uinum adtres homines aetates.i.nonagesimum annum perdurare. Idque in uasis minime picatis, Bactria nam quoque Ariae proximam rerum etiam omnium: oleo duntaxat excepto fertilem esse. Nec uero mirari oportet si harum regionum partes: quod excelsae & montanae sunt frigidae sint. Et enim meridiana climata mon tes habent frigidos: & passim fundamenta sublimia: litet campestria sint. Cappadociae igitur regio ad Euxinum uergens: caeteris tauro appositis magis ac magis ad aquilonem spectat. At enim Bagadania canpus ingens inter Argeum montem ac Taurum intercidens perraro sicubi fructuosam gignit arborem: quanquam ad austrum magis: quam mare ponticum tribus millibus stad tendit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
