# Strabo de situ orbis 121.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 121.10 to 121.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10

Et in sequentibus quidem de eisdem cum conatur: uel eadem redargutis a nobis dicit, uel falsis utitur suppositionibus: uel quod nequaquam est consequens infert. Nec enim a Babylone ad Thapsacum quattuor millia stad & octingenta esse. Hinc uero uersus septentrionem ad armenios montes mille ac cen tum: Sequitur ut ex Babylone per ipsius meridianum ad montes arcticos plura sex millibus sint. Nec a Thapsaco ad montes mille ac centum. Eratosthenes ait: sed reliquum esse immensuratum. Itaque intentio ex non data suppositione non concluditur: nec usquequaque Eratosthenes Thapsacum declarauit a Babylone ad septentronem plusquam millibus quattuor & quingentis stad iacere. Dehinc antiquis consonans tabu lis non ea quae ab Eratosthene dicuntur profert de sigillo tertio: sed sibi ad gratiam declarationem fingit ad ingeniosam subuersionem. Ille namque praedictam sequens positionem Tauri & maris. ex. colum nis hac linea orbem duas in partes diuidens: & unam quidem Borealem: alteram uero austrinam partem appellans. Et harum iterum utranque in portiones possibiles partire nititur. Eas uero sigilla uocat. Et au strinae quidem partis primum dicens sigillum Indiam: secundum autem Arianam: quae descriptionem ha bent facilem: ambarum longitudinem ac latitudinem reddere ualuit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
