# Strabo de situ orbis 122.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 122.1 to 122.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.1

Modo uero quodam & figuram uelut scientia praeditus geometrica. Terram enim indicam ex lata in acutam speciem porrigi: & rhomboidem esse: quia latera partim a marialuuntur & austrino & orientali: cum sinuosa minime ripas agat. Reliquam autem partim monte: partim fluuio. Hic etiam forma per lineam ractam: aliqua in parte seruata. Arianam ue ro tria montium habentem latera: quae ad perducendam per mutuae distantiae parallelas inter se lineas fi guram commodissima sunt. Cum autem occidentalem signis definire non habeat: quia gentes linea quadam inuicem se mutant: tamen a Caspiis portis ad extremitatem Carmaniae finiente continguas partes ad sinum quersicum manifestat hoc uero latus uocat occidentale. Versus autem indum orientale. Inuicem autem distantia idest parallela: reliqua non dicit: nec quod monte: nec quod mari: sed unum quod aquilonare: alterum uero austrinum: hunc in modum perfecta quadam forma secundum reddens sigillum: perfectius tertium sigillum plures reddit ob causas. Primam quidem dictam: quoniam quae a Caspiis portis usque in Carmaniam extat: non aperte difinita est: quae tertio ad sigillum secundum lateri conis est. Deinde quia sinus persicus in austrinum latus incidit: quod quidem & ipse dicit. Itaque necessario inductus est ipsam e Babylone lineam perinde ac rectam quandam per Susa ac persepolin: usque ad Carmaniae: & persidis terminos capere: qua emensam reperire uiam poterat quae tota paulopsurium: quam stad nouies millium extat: quod quidem australe latus uocat. Caeterum parallelum idest mutuo a septentrionali distans non utique dicit. Certum autem est quod nec euphrates quo latus desinit occiduum: per rectam simul lineam prope est. Verum e montibus in meridiem profluens: deinde per ortum: & rursus in austrum defletitur: quoad erumpat in mare. Non rectum autem amnis ostendit meatum: cum Mesopotamiae situm eloquitur: quem Tigris & Eu phrates in unum coeuntes efficiunt nauigio similem: ut inquit. Atqui neque totum occidentale latus a Thapsaco usque in armeniam dimensum habet: quod Euphrates ipse disterminat. Sed quaenta sit pars ab Armenia & montibus arcticis habere se negat: cum nondum mensurata fuerit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
