Latin
122.5 to 122.8
Strabo, Strabo de situ orbis 122.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quans ob res tertiam se particulam in figure modum edidisse refert. Etenim interualla ex multis stationes quasdam tractantibus aggregasse dicit. Quas sine inscriptione existentes nominat. Ingrate mentis Hipparchus esse uidetur: cum ad hanc perfectam rationem uia quadam geometrica contradicat: in qua iis habenda est gratia qui locorum ingenia quouis modo posteritati prodiderunt. Quando igitur ex iis quae ille comme morat geometricas minime capit materias: sed sibimet fingens ambitiosum apertius explicat animum. Ille quidem tertiam hoc pacto particulam in figurae modum aedidisse refert: decem millium stad a portis Caspiis ad Euphratem. Particulatim uero diuidens tanquam descriptam repartu facilem dimensionem, sic iterum ab euphiare initium ponit. Et transitum eius per Thapsacum faciens usque ad Tigridem quidem: quam traiecit Aloxander mille &quaedringenta stadia scribit. Hinc uero ad succedences inde locos per Gaugamela &Lycum &Arbe la &Ecbatana: quae Darius e gaugamelis fuga subrectus est: usque ad portas Caspias decem millia explet: trecenta tantum abundantius adders. Latus quodem aquilonare hunc metitur in modum non aequaeli montibus distan tia: hoc est parallelum id collocans. Nec ipsa quandem per columnas &Athenas &Rhodum linea. Nam thapsacus multum distat a montibus, Mons uero &a Thapsaco uia ad Caspias portas quo incidunt. Hae autem partes montis ad septentrionem expositae sunt. Sic aqulonare latus edens: hoc quidem austrinum inquit ad mare capere non licet: quia Persicus intercidat sinus. At Babylone per Susa &persepolin &Persidis confinia: &Carmania stad esse nouem millia &ducenta. Austrinum quidem dicens, Neque sneptentrionali parallelum dicens austrinum. Discrepantiam uero longitudinis euenire: ideo inquit de septentrionali &austrino latere posito: quia cuphrates usque ad quoddam spacium in meridiem, profluens multum inclinat ad ortum. Verum ex maritimis lateribus occidentale primum dicere: de quo unum ne an duo sint: in medio considerari licent. A transitu enim ad Thapsacum praeter Euphratem ad babylonem stadr inquit ese quanttuor millia &octingenta.