# Strabo de situ orbis 123.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 123.1 to 123.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1

Reliquam uero non amplius: Cum igitur dicat Borea le latus tertiae particulae ut millium uiginti: horum autem parallela ab Babylone recta usque an orientis latus cum putatum est paulo pluribus nouem millibus: patet quod Babylon multoplus on stadis mille ad orientem est exposita: quam transitus Thapsaci. Dicemus autem quod siquidem in eadem meridionali recta exactae Caspiae portae caperentur: & Carmaniae ac persidis fines in rectasque decurreretur a praedicta meridionali recta: & quae ad Thapsacum & quae ad Babylonem est hoc accideret. Nam quae eiicitur par etiam foret ad sensum ei quae per Babylonem ducitur usque ad meridianam rectam ad Thapsacum. Super eam uero quae est a Caspriis portis ad Thapsacum extem ditur: adeo ut per excessum babylon ad orientem inclinatior est: quam Thapsacus: quito excedit illa: quae est de Caspiis portis ad Thapsacum: quam illa quae de Carmaniis montibus ad babylonem: sed lineam quae occiduum latus dister minat Arienaae ad meridianum iacens minime commemorauit Eratosthenes. Neque illam quam a Caspiis por tis ad thapsacum ad rectas ei quam per Caspias portas meridianam: sed eam potius quae & monte describitur. Ad qui illa ad Thapsacum ab eodem signo deducta a quo & montis linea angulum efficit, Neque alia Babylonem a Carmania ducta parallela commemorata e cum ea quae ad Thapsacum ducitur. Nec si parallela sit: non directam uero per caspias portas meridianam: nihil amplius ad computationem efficeretur. Is autem haec ex appara tu capiens: ostendensque ut existimat Babylonem secundum Eratosthenem magis quam Thapsacum ad ortum exposi tam paulo plus quam stadii mille, Rursus alio pacto fingit sibiipsi suppositu ad reliquam demonstrationem: & ait si itelligatur recta a Thapsaco ad meridiem ducta: & a Babylone ad hanc perpendiculam triangulum angulis re ctis fore constitutum ab linea ex Thapsaco in Babylonem extento latere: & ex perpendiculo a Babylone ad lineam meridianam in Thapsacum ducta ipsam per thapsacum meridiana.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
