Latin
123.13
Strabo, Strabo de situ orbis 123.13
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium autem sigillum omnino circunscriptum non est: necdum determinatum, Latus enim comne: &ipsi &Arianae (ut praedictum est) confusum est. Et australe latus tardissime deprehensum est. Non enim sigillum circunscribit per mediam ipsius incedens: &multas ad austrum partes omittens maximam longitudinem minime circumscribit. Nam aquilonare latus majus est: neque Euphrates occidentalelatus est: neque si in rectum flueret: cum eius extrema in eodem meridi diamo minime iacent: quippe quod aliquanto magis occidentale uel australe est. Praeterea cum reliquam ad mare modica existat Cilicia &Syriacam hucusque duarum sigillum non producere probabile non est: quae Semiramidis &Nini Syrorum dicuntur. Ex quibus illius quidem Babylon aedificium &Regia. Huius autem ninus Metropolis Syriae manente hanc usque in aetatem eadem lingua: &iis qui extra Euphratem: &iis qui interius incolunt.