# Strabo de situ orbis 123.13

Strabo, Strabo de situ orbis, 123.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.13

Tertium autem sigillum omnino circunscriptum non est: necdum determinatum, Latus enim comne: & ipsi & Arianae (ut praedictum est) confusum est. Et australe latus tardissime deprehensum est. Non enim sigillum circunscribit per mediam ipsius incedens: & multas ad austrum partes omittens maximam longitudinem minime circumscribit. Nam aquilonare latus majus est: neque Euphrates occidentalelatus est: neque si in rectum flueret: cum eius extrema in eodem meridi diamo minime iacent: quippe quod aliquanto magis occidentale uel australe est. Praeterea cum reliquam ad mare modica existat Cilicia & Syriacam hucusque duarum sigillum non producere probabile non est: quae Semiramidis & Nini Syrorum dicuntur. Ex quibus illius quidem Babylon aedificium & Regia. Huius autem ninus Metropolis Syriae manente hanc usque in aetatem eadem lingua: & iis qui extra Euphratem: & iis qui interius incolunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
