# Strabo de situ orbis 123.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 123.9 to 123.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.9

Quam latus australe appellauit Eratosthenes, Ille quidem cum ad montes uiam mensuratam dicere nequiret: eam tamen quae est a thapsaco ad portas Caspias asseruit: adie citque id quaendam formae rationem dixisse. Alioquim siquis longitudinem dicere uelit eius loci: qui post Arianam usque ad Euphratem existit: non multum refert: hanc ne an illam dimetiatur. Qui uero ut parallelas.i. mutuo distantes dici audiat: puerilem penitus hominis imperitiam cogniturus damnaturusque uideretur. Haec autem pinde ac puerila sunt omittenda. Quae uero quispiam: ab Eratosthene dicta caperet: huius generis sunt, Per membra concidas an per partes alioquim interest. Quippe quae per partes est facta concisio circunscripationem accipit: cum naturalem habeat directione quaedam formaque signatam: unde & hoc dictum est illum per membra concidit. Illa uero tale nihil habet: proprie uero utimur utriusque tas necessitatemque considetantes. hoc pacto in terrae descriptione partium quidem concisiones facere oportet ad singulam pertinentes. Imita ri uero concisiones, quam per membra fiunt potius quam obtingentes prout sors tulit. Id enim cui adsunt signa frequentia: quidque facile terminabile: est etiam ex eo suscipere est: cuius necessitatem Geographus.i.orbis descriptor habent. Terminatum uero facile con fluuiis uel montibus aut mari possibile est. Gente uero aut gentibus & magnitudie aliquaenta & forma: ubi hoc fieri neunat. Quaquam uersum autem pro geometrica doctrina sim pliciter & perfecte sufficiens. Magnitudo quidem igitur sufficiens est: si maximam longitudinem latitudinemque dixeris quemadmodum si orbis longitudo septuaginta millium obtigerit latitudo autem paulo minor quam longitudinis medietas: figuram uero cuidam geometricarum figurarum comparares: forte Siciliam triangulo: uel alteri cogni tae cuipiam assimilans: sicut Corio Hispaniam: & Peloponnesum platani folio. Quanto uero majus est quod concidetur: tanto ampliores fieri portiones decet: Terra igitur habitabilis dupliciter diuiditur: & Tauro & ec quod est ad columnas mari bene: & Australi de parte: & indica quidem a multis quaqueuersum terminatur. Nam ex monte & fluuio & freto & nomine uno: ut gentis unius gens. Vnde & quaedrilatera & Rhombo aut turbini recte similis appellatur. Ariana uero minorem circumscribendi facultatem habet: cum occidentale latus confusum sit, iamen tribus lateribus ut rectis definitur: & nomine prinde ac gentis unius.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
