# Strabo de situ orbis 124.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 124.1 to 124.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.1

Vbi tali diuisione notissimam nationem disiungere: & aliis atque aliis gentibus partes coniungere minime faci le conuenit: neque ob magnitudinem sese coactu esse diceret, nam ipsum usque ad mare spacium Indicae regions minime par fieret: neque item Arianae: etiam si assumatur tractus ipse usque ad felicem Arabiam & Aegyptum. Prae stabat itaque hactenus ad tertium procedendo sigillum dicere cum hoc additamento ad mare usque Syrum austra le quidem lantus quod est minime dixit habens: neque directo: sed a Carmania statim dextram manritimam. Intra sinum.n.Persicum nauiganti usque ad Euphratis eruptionem: & postea ad Messenae limites: ac Babylonis con iunctionem. Quod initium Isthmi est felicem Arabiam & altera continentem disterminantis. Postea deiceps hunc ipsum dextrum peruenientem usque ad intima sinus Arabici & Pelusium & Canobicum nili ostium hoc quidem australe latus: reliquum uero occidentale totam ab canobico ostio usque ad Ciliciae maritimam. Hoc autem quaertum sigillum est: & ex arabia felice constans & sinu arabico & aegypto uniuersa & aethiopia. Huius uero particulae longitudo erit a duobus meridianis terminata. Vnus quidem per coniunctissimum occasui signum super ea describitur: alter autem per proximum orienti, Latitudo autem quae inter duos est parallelos quorum unus per signum aquiloni propinquissimum describitur: alter uero per austro propinquissimum. Per inequamles enim figuras in quarum lateribuns neque longitudo terminari potest: hunc in modu quantitas definienda est, Generaliter autem definiendum: quod non eodem modo in toto & in parte longitudo & latitudo dicitur. Sed in toto quidem maior di stantia appelatur longitudo: minor autem latitudo. In parte autem longitudo quidem parallelum ad totius longi tudinem illius portio utracumque sit maior: tanetsi capta in latitudine distatia maior sit: quam capta in longitudine distantia. Ideo & orbe ipso terrarum ab ortu & occasus in longum producto. Ad septentrione uero in austrum in latum extenso, Cumque longitudo in aliquo parallelo ad aequinoctialem describatur: latitudo autem ad meridiem partium quoque cape non opus est. Longitudines quidem ad longitudinem parallela partes eius: latitudi nes uero & impia ad latitudinem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
