# Strabo de situ orbis 124.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 124.5 to 124.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.5

Sic enim melius describeretur: primum quidem orbis terrarum totius quantitas, Dehinc dispositio & partium forma ad aliquam quidem deficere: ad aliquae uero superabundare: tali ex appositione applrentibus. Eratosthenes autem ipsam orbis terrarum longitudinem capit in linea per columnas & caspi as portas & caucasum pinde ac directa. Tertiae uero particulae in linea per caspias portas & Thapsacum At quaertae particulae longitundinem in linea per Thapsacum & urbem heroum: usque ad illam qui inter Nili ostia est: necessarium est ad Canobi & Alexandriae loca reuerti: hic estnultimum ostium: quod Canobicum Heracleoticumque uocant. Siue igitur per directam longitudinem inuicem ponant: siue ut angulum facientes ad Thapsacum: sed quod neu erum sit ad orbis terrae longitudinem parallelum ex iis de dixit ipse liquet. Mundi.n,longitudinem per taurum & mare usque ad columnas per rectitudinem secundum lineam per Caucasum & Rhodum & Athenas scribit. A Rho do autem in Alexandriam secundum ipsarum meridianum multo minus quam millia quaettuor stad esse dicit. Vnde tantum distarent inuicem illarum paralleli: qui siper Rhodum est: quique per Alexandriam. Idem autem quodammodo est huic qui est per he roum oppidum: uel hoc ipso australior: adeo ut coincidens huic linea parallelo: & illi qui per Rhodum & Caspias portas siue recta siue fracta ad neutram parallela esset. Haud igit longitudines bene comphen duntur: neque item septentrionales particulae comprehenduntur. Caeterum ad Hipparchum egredientes: reliquam deinceps uideamus. Sibiipsi enim quaedam assumpta rursus effingens. lila quae ab illo figuraliter dicuntur rationibus geometricis confutat. Ait enim eum dicere spacium ex Babylone ad portas Caspias sex millium septingentorum stadum. Ad confinia uero Carmaniae ac Persidis plus quam nouem millium. Quod in linea ad aeqinoctiales ortus recte deducta iacet: hanc autem perpendicularem fieri ad commune secundi ac tertii sigilli latus Itaque in ipsum con stitui triangulum angulis rectis rectam habentem ad Carmaniae terminos & extentam minorem esse una illarum quae recta habeat. Oportere itaque Persidem secundi sigilli facere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
