# Strabo de situ orbis 125.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 125.10 to 125.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.10

Hoc igitur in Eratosthe nem minime dicendum: sed qud magnitudinum & formarum: quae in latitudinem dicuntur aliquam oportet esse mensuram: & quod alicubi amplius: alicubi minus concedendum est. Capta enim latitudie finium ad aequinoctiales ortus extentorum: trium millium stad: & similiter item maris usque ad columnas: quispiam magis concederet: ut in una linea inquiratur quae sunt ad illam parallelae in eadem latitudine conductae: quam quae coinci dant: in illa ipsa latitudime coincidentiam habentium: uel quae exterius eodem modo & distantes usque ad non exeum tes de latitudine: & exeuntes: & quae in maiori longitudine magis quam quae in minori. Etenim inaequalites longitudinum magis occultaretur: & formarum dissimilitudo: uelut in totius Tauri latitudine: & ma ris usque ad columnas subiectis stad tribus millibus. Intelligitur locus etiam lineas habens parallelas circunscriptus: atque modos uniuersus & mare praedictum. Si igitur in pluris inuicem parallelas par tes partias longitundinem: & diametrum huius totius capias & partium facile totius diametri eadem computaretur parallela & aequalis ad ipsum longitudinis latus: quae in partibus. Et quanto quidem minus sit quod inuicem parallelam habet lineam quod in parte capitur: tanto magis hoc contingeret. nam & diametri obliquitas minus arguitur: & longitudinis inaequa itas in magnis. Itaque in ipsis formae longitudinis diametrum appellarem ne utique dumbitaueris. Si igitur diametrum ampliuns obliquaueris: ut extra latera uel utrumque uel alterum durum excidat non sane eodem modo etiam haec euenirent. Tale equidem aliquid dico. Ipsam. s eorum quae in latitudine dicuntur mensuram. Is autem a portis Caspiis: unam quidem per ipsos montes capiens: uti per eundem parallelum usque ad columnas deductam. Alteram uero ad thapsacum declinantem statim multum extra montes.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
