# Strabo de situ orbis 125.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 125.6 to 125.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.6

Haud sane recte: na cum per demonstrationem accipiat: quod parallelus per Pelusium magis quam parallelus Babylonis est au stralis ultra stadia duo millia & quingenta: sed secundum Eratosthenem qui existimat parallelum per Thapsacum magis quam Babylonis parallelus propinquiorem esse Aquiloni stad millibus quae rtuor octingentis: concidit inot plus quam millibus septem. Quonam igitur modo secundum Eratosthenem tanta paralieli distantia demonstratur per Babylonem a Thapsaco cum scrutaretur? Quod quidem enim a Thapsaco ad Babylonem tantum interest: ille inqui. Quod autem puntriusque parallelum ad alterutrum nequanquam dixit: neque quod in eodem meridiamo sint Thapsacus & Baby lon: contraria enim Hipparchus ipse demonstrauit secundum Eratosthenem plusquam stad duobus millibus ad orientem Babylonem: quam Thapsacum contingere esse propinqorem. Nos autem demonstrationes Eratosthenis op ponimus: in quibus Tigri & Euphrate Mesopotamiam & Babyloniam ambire: & maiorem ambitus par tem Euphrate efficere. Qui quidem cum ad septentrionem fluat in meridiem: ad orientem flectitur. In meridiem autem excidit. A septentrione igitur esius in meridiem cursus cuiusdam quaesi meri diani est. Ipsa uero ad ortum inflexio & a Babylonem inclinatio a meridiamo est. Nec per directam ob iam dictum circuitum. Viam autem ait millibus quaettuor & octingentis stadiis ad babylone a Thapsaco praeter Euphratem adiiciens: quaesi dedita opa nullam rectam ipsam luscipere: ac mensuram interualli duorum parallelorum. hoc autem non dato inane est & quod demonstrare uidetur: quoniam constante rectis angulis triangulo penes Pelusium & Thapsacum & sectioni paralleli per Thapsacum & meridiani per pelusium. Vna earum quae est circa rectam meridiamo maior erit ea quae circa rectam a thapsaco in pelusium. Inane autem quod huic adiungitur a non concesso praesupposito conparatum: haud enim datur a Babylone ad Caspiarum portarum meridianum interuallum esse stad millium quittuor octingentorum. A nobis enim argutum est a non concessis ab eratosthene: hoc quidem Hipparchum confirmasse: ut uero sit inualidum quod datur ab illo: cum capiat plus nouem millibus esse lineam sic ductam a Babylone ad portas caspias (ut inquit ille) ad Carmaniae confinia idem ostendebat.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
