# Strabo de situ orbis 126.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 126.1 to 126.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.1

Ac rursum aliam a thapsaco educens usque ad Aegyptum: quae tantam capiat latitudinem. Deinde huius longitudine loci longitudinem dimetiens quadranguli diametrum di metri: quadranguli longitudo uideretur. Quando autem diameter non adsit sed linea fracta: longe magis peccare uideretur. Fracta enim ea est quae a Caspiis portis per Thapsacum ad nilum deducit. Haec quidem in Eratosthenem: illud autem & in Hipparchum oportebat: sic ab eo dictorum accusationem fecerat: sic & erratorum emendationem aliquam facere: quod nos facimus. Ille tametsi hoc sapiat uspiam ut priscorum tabulis mentem adhibeamus sane iubet: quae maioris etiam atque etiam quam Eratosthenis tabula emendationis indigent Et allatum argumentum eodem uitio detinetur: unum enim capit praesuppositum ex non concessis confutatum (ut nosipsi coarguimus) quod Babylon ad orientem magisquam Thapsacus supera stadm mille exposita est. Quo circa licet admodum inferatur: eam propiorem ortui esse stad duombus millibus quaedringentis ex dictis Eratosthenis quoniam ad Tigridis transitum: quae traiecit Alexander a Thapsaco compendiosius est stad millibus duobus quam dringentis. Tigris autem & Euphrates Mesopotamiam circundantes interin in orientem labuntur: inde in austrum uersi tunc inuicem propinqui sunt & Babyloni nihil dictis euenit absonum. Errat autem in argumentatione sequon ti: in quam concludere uult: quod uia a Thapsaco ad portas Caspias: quam Eratosthenes stad dece millium esse di xit: haud quaquam indirecto est mensurata: prinde ac in recto tradat: cum recta longe minor existat. Sibi uero ingressio ralis est. Ait esse & secundum Eratosthenem eundem meridianum & quiem per ostium Canobicum: & qui est per Cyaneas. Hunc uero distare ab eo qui est per Thapsacum stad millibus sex & trecentis: Cyaneas uero a monte Caspio stad sex millibus & sexcentis: qui ad excessum ad mare Caspium e Colchide iacet: adeo ad stadia trecenta. Aequae est esse distantiam a meridiamo ad Cyaneas & ad Caspium & ad Thapsa cum. Quodam autem modo & Thapsacum & Caspium in eodem iacere meridiamo. Huic uero consequens esse portas canspias pariter distare. A Thapsaco uero & Caspio multo minus abesse millibus. X. quot inquit eratosthenes a Thapsaco distare. Certe multo minus quam millibus decem distare per rectam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
