Latin
126.9 to 126.11
Strabo, Strabo de situ orbis 126.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Discordans autem in eum plurimum arguit: ut diiudicare indignum arbitrer: illos tantopere de rebus aberrantes &Hip parchum. Etenim ille nonnulla quidem omittit errata. quaedam uero non emendat: sed tantum ar guit: quoniam falso uel repugnanter dictum est. Hoc &sortasse quispiam accusandum duxerit: quod tria Europae dicit esse promontoria: unum quidem constituens in quo est Peloponnesus: etenim aliquid habet in multas diuidendum partes. Nam &Sunium ad promontorium inclinat sicut &Laconica: cum sit non multo minus: quam Maleum ad meridiem uergens. Et sinum minime paruipendendum accipit. Et cher ronnesus Thracia ad Sunium: &Melena idest nigrum sinum assumit: &deinceps Macedonicos. Quod si hoc quidem omittamus: &ex interuallis plurima manifesta falsitate descripta egregiam locorum inperitiam argunt: quae geometricis argumentis nequaquam indigent: cum aperta sint suapte natura: &te stificari ualeant: sicuti &ex Epidanno ad sinum Thermeum excessus est super duo millia stacu: is au tem nongentum affirmat. Ex Alexandria uero ad Carthaginem supra millia tredecim: cum nouem millia non excedant. Siquidem in eodem meridiano est secundum hunc Alexandria Caria &Rho dus. Ad Carthaginem uero Porthmus idest interiacens mare. Omnes Autem sane conscentiunt e Ca ria ad Porthmum nauigationem esse plus quinque millium stadum: cum meridianus in magno quoda captus interuallo idem esse consideretur cum illo qui tanto in occidentem inclinator est: ad alium magis in orientem inspectantem: quanto Carthago in occidentem magis quam porthmus existat. In tribus autem stad millibus manifestam habet redargutionem.