# Strabo de situ orbis 127.1-5

Strabo, Strabo de situ orbis, 127.1 to 127.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.1

Is autem Romam in eodem meridiano ponens tanto in occalum uiciniorem quam Carthago: excellentiam imperitiae non relinquit locorum & horum & aliorum qui per eundem tractum: ad occidentem usque ad columnas existunt. Hipparcho igitur non orbis situm describenti: sed Eratosthenis dicta de geographia exactius exploranti propriu fuit singula corrigenda magis emendare. At nos in quibus recte inquit: cum longe plus sit in quo peccet: propriu uniuscuiusque rei sermonem adducendum esse putauimus nonnulla emendantes. In quibus autem allatas ab Hipparcho causas dissoluemus: & ipsum simul Hipparchum rimantes erimus: ubi per contentionem quippiam disseruit in his autem eum omnino delirantem intuentes: cum illum iure inuitet. Satis esse cognitamus: si qui in ipsa geographia insunt dicentes illam corri gamus. In quibus enim frequentes exterius sunt errores praestat ne mentionem quidem facere: nisi rarum aliquod in uniuersum est: quod singillatim efficere conabimur. In praesentia dictum sit: quod Timosthenes & eratosthenes: & adhuc illis priores: Hispaniensia & Gallica prorsus ignorarunt: innumerabiliter autem amplius Germanica: situmque Britanniae: pariter autem & Gerarum & Bastarnorum. Ad multam quoque igno rationis partem de Italia de Adria de Ponto: & de reliquis septentrionis partibus peruenerunt: tammetsi huiuscemodi uerba contentiosorum forte dicerentur. Nam cum Eratosthenes ea quae de longe distanti bus tradita sunt dicturum se asserat: nec illa confirmet: sed accepisse se dicat: opponatque alicubi: que per rectam magnis minusue sint: non oportet accuratum afferri argumentum ad non confessa inuiceniterual la: quod facere conatur Hipparchus. Sed in antedictis ex tractu Hyrcaniae usque ad Bactra: & de ulte rioribus nationibus distantias exponit. Et ex Colchide ad Hyrcanum mare: haud enim simili mon in hisce illum exquirere oportet: & in littoribus rursus: ac reliquis usque adeo cognitis locis. Sed neque in his ratione geometrica (ut dixi) magno uero more orbis situm denscribentium. Quaedam igitur de Ae thiopia carpes in fine secundi commentarii de factis in Eratosthenis geographiam in tertio inquit maiorem contemplationem fore mathematicam. Ad aliquantum autem & geographicam. Nec tamen ad aliquantum geographicam fecisse mihi uidetur: sed totam mathematicam: cum Eratosthenes talem praebeat occasio nem. Nam compluribus in locis ad ampliorem excedit scientiam: quam proposita exigat noticia.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
