# Strabo de situ orbis 127.10-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 127.10 to 127.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.10

Quisnam tempatas qua immutabiles sunt diuideret? Cum igitur non penes uniuersos sit septentrionales esse nihil esset ad argumentum. Sim penes habitatores temperatae omnes: ad quos dicitur solos temperata non utique eodem modo: sed mutari bene comphensum est Ipse atem in zonas partiens quinque ad caelestia quidem utiles esse asserit. Ex his duas circunstantes subter polos usque ad eas quae septentrionales habent tropicos: diuersarum umbrarum esse: ab aliis duabus quae deinceps sunt usque ad habitantes sub polis. Quae uero intertropicos est utrimque umbras habere. Ad humana uero has & alias duas angustas sub tropicis: ad quas mense quodam modo dimidio: sol supra uerticem est: bipartito diuisa sub tropicis. Has namque zonas proprium quidem habere: quod squalidae sint proprie: quod aridae: quod infoecundae: quod fabulosae: praeterquam Balsami: & quorundam fructuum callidissimorum inustorum Montes enim minimen propinquos esse: ut ingruentia nubila hymbres efficiant nec fluminibus perfun di. Quocirca & crispos & reflexis cornibus: & pro rectis labris & latis naribus gigni. Eorum enim extrema contrahi: & has zonas Icthiophagos: idest uictum ex piscibus captantes incolere. Quod ant haec zonarum propria sint: hinc demonstrari dicit: quod qui magis ad austrum spectant: aerem temperatiorem habeant & fructuo siorem agrum: & aquamrum abundatiorem. Caeterum Polybius sed zonas facit duas quidem ad Arctos subiacentes: quas ant inter has & Tropicos & aeqnoctialem, Facta igitur in quinque diuisio & secundum naturam & secundum terrae descriptionem dicta esse uidetur. Natura quidem & ad caelestia & ad aeris temperantiam,.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
