Latin
127.6 to 127.9
Strabo, Strabo de situ orbis 127.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Elapsus autem non diligentes: sed generales quasdam efficit declarationes: &quodammodo in geographicis mathematicum: in mathematicis autem geographicum sese gerens, Itaque contra disserentibus: utrobique causas praebet. In hoc autem commentario etiam iustas &iste &Timosthenes. Quocirca nec nobis quidem simul considerandi facultas requiritur. Sed de iis quae ab Hipparcho dicta satis habemus. Caeterum &posidonium in iis quae de oceamo disserit intueamur. Vbi plaeraque more geographi explicare uidetur: tum pęculiariter: tum supra mathematicum: haud igitur absurdum est nonnulla quoque huius dicta iudicare, Et quaedam quidem nunc: quaedam uero &in iis quae singillatim dicenda erunt quemadmodum &obuenerit: modeste tamen. Vnum igitur est ex iis quae ad geographiam propria sunt uniuersam ter ram esse rotundam supponi: sicut &mundum: &reliquam assumere: quae ad hanc dispositionem consequam tur. Ex iis illud est: eam zonis quinque contineri. Huius in zonas quinque partitionis autorem Parmeni dem extitisse: Posidonius tradit. Eum uero demonstrare Torridam: duplo fere latiorem ea: quae interutrunque tropicum exterius &ad temperatas superexcidit. Aristotelem autem illam appellare temperatam: quae inter tropicos &septentriones est: ambos uero iure increpat. Torridam enim uocari eam quae peraestum inusta habitari non potest. Caeterum eius quae inter tropicos est latitudo plusquam dimi dia habitabilis est facta, De Aethiopibus supra Aegyptum coniectura. Siquidem totius latitudinis medie tas est: quam utrinque diuidit aequinoctialis. Huius spacium a Syene quae aestiui tropici terminus est ad Meroen decem millia sunt. Spatium uero hinc usque ad parallelum Cinnamiferae: quod est initium Torri dae millium trium. Hoc igitur interuallum uniuersum mensurari porest: nam &nauigatur &peragratur. Quod autem deinceps est dico usque ad aequnoctialem demonstratur: secundum Eratosthenis dimensionem terrae: etiam stad octo millium octingentum. Quam supputationem habent millia tredecim ad octo millia octingenta: hanc haberet tropicorum interuallum ad latitudinem torridae. Quod si nouarum dimensionum ea introducatur: quae minimam efficit terram: quaesem Posidonius indicat circiter octingenta millium existentem circa dimidium manifestat torridam eius quae est inter tropicos: uel paulo maiorem quam medium. Aequae es uero &eandem nullo pacto ad septentriones: neque penes omnes existentem neque eisdem ubicunque.