# Strabo de situ orbis 128.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 128.1 to 128.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.1

Ad cae lestia quod hoc pacto eos qui alterubi: quique utrinque umbras habent disterminatos optime distinguit Et ad astrorum aspectum integra quadam partitione commutationem suscipientium, Caeterum ad aeris temperiem: quae cum ad solem iudicetur: generalissime sunt differentiae: quae contendunt ad animantes: ad plantas & ad alia semina contracta sub aere. Et in eo ipso caloris excessus & defectio & mediocritas. Haec autem ob zonarum partitionem propriam suscipit discretionem. Duae enim frigidae caloris defectionem enunciant in unam aeris naturam conductae: & temperatae in unam quandam mediocritatem similiter adducuntur. In reliquam una reliqua. Torrida. Hanc uero & recte geographiae diuisionem esse manifestum est. Terrae nanque descriptio quaerit: ut alterius temperatarum partem a nobis habitatam desterminet. Ad occidentem quidem & orientem a mari sunt termini. Ad austrum autem & aquilonem aer terminat. Medius quidem cum plantis & animantibus tempe ratus est. Vtrinque uero intemperatus & excessu & defectu caloris. Ad has tres differentias in quinque zonas partitione opus fuit. Orbis enim terrae per aeqinoctialem biptitus: & in hemispherium aquilonare: in quo nos sumus: & in australe hasipsas tres describit differentias. Quae enim ad aeqinoctialem uergunt & perustam zonam propter uaporem inhabitabilia sunt. Quae uero ad polumspectant propter frigus. Media temperara ha bitabilia sunt. Is uero adiiciens istas ad tropicos proportionem ad has quinque non reddit: neque simili utentes differentia: sed licet per gentium differentias zonas demonstrauerit: aliam quidem Aethiopicam: alia autem Scythi cam & Gallicam: tertiam uero per medium Polybius profecto haud recte facitur zonas quasdam aquilonaribus distinctas: duas quidem sub illas iacentes: duas autem inter has & tropicos. Dictum est enim quod per signa transmi grantia ea quae non mutantur terminare non oportet: neque per tropicos torridae zonae terminis utendum: & enim hoc dictum est. Verum tamen cum torridam duas in partes diuidit: in cogitationem haud sane contenendam motus esse uidetur: ad qui & uniuersam industriose terram partimur: & in boreale hemispherium & australe cum aequinoctiali. Patet enim hac eam partitione diuidi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
