Latin
130.9 to 130.11
Strabo, Strabo de situ orbis 130.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam Aratus annotat dicens. Qua quidem extrema miscetur occasus &ortus inter se. Si utique in pictura Cratetis sic melius esse dicat aliquis: &in Aristarchi pictura oportere. Haec &in Posidonium. Nam &in singulariter dictis per multa sua conuenienter asseruntur ad propositam institutionem: quot ad terrae descriptionem attinent. Quae autem magis physica: &ad naturalem historiam pertinent in aliis consideranda sunt uel utique negligenda. Multa enim apud eum causarum expositio &Aristotelis imitatio: quod no stri deuitantur: cum tanntopere causae ipsae lateant. Polybius Europae regiones describens priscos illos omittere se dicit. Eorum autem rephensores inquirere: Dicearchum scilicet ac Eratosthenem nouissimum describendi orbis terrae tractatorem: &Pytheam a quo plaerique refutati sunt. Nam cum totam permea bilem se accessisse dicat Britanniam: cuius ambitum insulae supra quadraginta millia esse tradit, Insuper &de Thule asserit &locis illis in quibus nec adhuc terra per sese aderat nec mare nec aer: nec concretus quidam ex his aceruus maritimo pulmoni similis: in quo terram atque mare ac uniuersa in sublime tolli dicit: &hunc perinde ac cunctorum nodum esse: neque permeabilem: neque nauigabilem existentem. Illud quidem ut pulmoni similis sit uidisse quidem ineipsum inquit. Caetera uero dicta audisse: haec quidem Pytheae. Vtque hinc reuersus cunctam Oceano uicinam regionem adierit. Europae: a Gadibus usque ad Tanam: Polybius profecto &incredibile hocipsum inquit. Quonam modo enim priuatio ac paupi homini tanta peragratu &nauigatu spatia facilia forent? Eratosthenem uero dubitantem nunquod hisce fides: habenda sit: tamen de Britannia credidisse &de Gaditanis &Hispanis fiden Messenio adhibere quam huic praestat. Ille quidem uno in loco Pancheam adnauigasse dicit. Alter autem uel usque ad mundi terminos spectasse oem septentrionalem Europam: quam nec Hermae dicentiquis crederet: Eratosthenem Euemerum Bergeum appellare: Pytheae aute credere. Et quod amplius est Dicearcho minime credente. Hoc igitur nec Dicearcho quidem credente ridiculum sane.