# Strabo de situ orbis 130.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 130.9 to 130.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9

Quod etiam Aratus annotat dicens. Qua quidem extrema miscetur occasus & ortus inter se. Si utique in pictura Cratetis sic melius esse dicat aliquis: & in Aristarchi pictura oportere. Haec & in Posidonium. Nam & in singulariter dictis per multa sua conuenienter asseruntur ad propositam institutionem: quot ad terrae descriptionem attinent. Quae autem magis physica: & ad naturalem historiam pertinent in aliis consideranda sunt uel utique negligenda. Multa enim apud eum causarum expositio & Aristotelis imitatio: quod no stri deuitantur: cum tanntopere causae ipsae lateant. Polybius Europae regiones describens priscos illos omittere se dicit. Eorum autem rephensores inquirere: Dicearchum scilicet ac Eratosthenem nouissimum describendi orbis terrae tractatorem: & Pytheam a quo plaerique refutati sunt. Nam cum totam permea bilem se accessisse dicat Britanniam: cuius ambitum insulae supra quadraginta millia esse tradit, Insuper & de Thule asserit & locis illis in quibus nec adhuc terra per sese aderat nec mare nec aer: nec concretus quidam ex his aceruus maritimo pulmoni similis: in quo terram atque mare ac uniuersa in sublime tolli dicit: & hunc perinde ac cunctorum nodum esse: neque permeabilem: neque nauigabilem existentem. Illud quidem ut pulmoni similis sit uidisse quidem ineipsum inquit. Caetera uero dicta audisse: haec quidem Pytheae. Vtque hinc reuersus cunctam Oceano uicinam regionem adierit. Europae: a Gadibus usque ad Tanam: Polybius profecto & incredibile hocipsum inquit. Quonam modo enim priuatio ac paupi homini tanta peragratu & nauigatu spatia facilia forent? Eratosthenem uero dubitantem nunquod hisce fides: habenda sit: tamen de Britannia credidisse & de Gaditanis & Hispanis fiden Messenio adhibere quam huic praestat. Ille quidem uno in loco Pancheam adnauigasse dicit. Alter autem uel usque ad mundi terminos spectasse oem septentrionalem Europam: quam nec Hermae dicentiquis crederet: Eratosthenem Euemerum Bergeum appellare: Pytheae aute credere. Et quod amplius est Dicearcho minime credente. Hoc igitur nec Dicearcho quidem credente ridiculum sane.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
