Latin
131.5 to 131.8
Strabo, Strabo de situ orbis 131.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Plura autem his ad sinum Adriaticum ponere: secundum illum oportebit in quit. Verum amice Polybi diceret aliquis: sicut huius mendacii dilucidum tuis ex dictis argumentum ipsa constituit experientia. Ex Peloponneso quidem ad Laucadem septingenta: hinc totidem in Corcyram: &hinc denuo totidem ad Ceraunia: &dextrorsum in Apuliam. Ex Ceraunis quidem ad Maritimam Illy ricam stad sex millia centum quinquaginta. Sic ambo illa sunt mendacia. Et Dicearchus a freto ad co lumnas stad septem millium interuallum esse dicit: &quod ipse uideris demonstrasse. Confitentur enim &quiplurimum asserunt per pelagus spatium millium duodecim esse. Concordat autem hoc ipsum de monstrationi quoque de longitudine orbis terrae: maximam enim esse inquit septuaginta millium. Huius autem spatium occidentale ab sinu Issico usque ad Hispaniae intima quae magis ad occasum iacent paulo minus millibus triginta. Hunc autem in modum componunt: ab Islico sinu usque ad Rhodiam millia quinque: usque ad Salmonium Craete: quod quidem ad orientem spectans promontorium est mille: ipsius autem Cretae longitudo ad Arietis frontem supra millia duo: hinc ad Siciliae Pachynum milia quaettuor &qui genta: a Pachyno ad fretum plusquam mille. Postmodum interuallum a freto ad columnas millium tredecim a columnis ad extrema sacri promontorii Hispaniae ad millia tria. Et perpendiculum non bene deprehen sum est. Siquidem Narbo in eodem fere parallelo constituta est cum Massilia. Haec autem in linea per Byzantium ut sibi persuadet Hipparchus. Quae autem per pelagus in eodem est rum freto &Rhodia. Arho dia in Byzantium: sicuti in eodem meridiano utriusque iacentibus circiter stad millia quimque: ut traditur. Tot utique forent &stadia dicti perpendiculi. Quandoquidem maximum huius maris spatium ab Europa in afri cam millium quinque stad esse dicunt: ab intimo sinus. Gallici: hoc mihi per errorem dici uidetur. Vel Africam hac in parte multum ad septentrionem uergere: ¶llelo per columnas adiungi. Et hoc haud bene dicitur dictum perpendiculum prope Sardiniam terminari. Non enim prope: sed hoc ipsum Sardiniae spatium multo magis ad occasum spectare.