# Strabo de situ orbis 131.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 131.9 to 131.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.9

Quippe totum ferme intercipiens Ligusticum pelagus pro pe Sardonicum: & maritiae prolixitas amplius excurrit. Verumtamen non tantum utique. Deinde Eratosthe nis dicta corrigit: nonnulla quidem bene: quaedam uero longe quam ille deterius. Nam cum ex Ithaca ad Corcy ram trecenta ille dixerit: supra nongenta esse asserit. Ab Epidamnon uero Thessalonicam usque nongenta dicente illo ultra millia duo inquit: haecquidem bene. Cum a Massilia ad columnas millia is septem dicat: a Pyrene autem millia sex: ipse peius inquit: ab Massilia plusquae millia nouem: a Pyrene paulo minus quam millia octo Ille namque propius uero tradit. Huius enim aetatis homines confitentur: quod siquis inaequalitates uiarum abscinderet uniuersam Hispaniam ex Pyrene ad latus occiduum haud prolixiorem habere longitudinem quam millia sed stad. Ipse uero amnem Tagum longitudinis millium octo constituit a fonte ad eruptiones usque nec utique obliquitatibus quibusdam computatis: nec enim hoc ad terrae descriptionem attinet: sed ad dire ctum eloquens spatium. Atqu Tagi fontes ex Pyrene supra stad mille distant. Rursus hoc teste declarat: que Hispaniae res ignoratae sint Eratostheni: quoniam & interdum de illa repugnantia demonstret. Qui cum Gallos exterius circum incolere usque Gades dicat: siquidem Europae partes in occidentem spectantes usque Gades habent illi horum immemor in ipso Hispaniae circuitum nullo in loco Gallorum mentionem fa cit: quod Europae longitudo minor est quam simul utraque iuncta Africa scilicet & Asia non recte comparationem exponit. Ostium namque ad columnas ad aequinoctialem occasum esse inquit. Tanaim uero ab aestiuo flue re dicit ortu.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
