# Strabo de situ orbis 132.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 132.9 to 132.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.9

Ipsa enim in planno producta descriptio & superficies una & eadem ad Hispaniensia & indica & his interiacentia & nihilominus orientis solis & occidentis & caeli medium tenendi designata terminatio perinde ac omnibus communis. Haec quidem cui fuerit intellecta & caeli dispositio ac motus & re uera rotunda terrae superficies percepta erit. Ad aspectum autem plana formatur. Geographicam traditionem habet. Alio autem modo non utique Geographicam: haud enim omnia uel ante uel retro uel ex transuerso plana assistunt: sicuti per ingentem euntibus planiciem perinde ac Babylonios per campos aut aequora. Nec ullam ad res caeli demonstrationem exhibent. Non ad solis motiones: non ad habitudines ad nos syderum reliquorum. Ita & terrarum pictoribus similia semper assistere necesse est. Nam per pelagi cursum aut per camporum locos uiam tenet communibus quibusdam phantasiis imaginibusque ducitur: quibus & imperitus & ciuilis homo haec ipsa operatur rerum caelestium inexpartus existens: & contrarias in haec demonstrationes prorsus ignorans. Solem enim orientem & occidentem: & medium caeli spatium tenentem aspicit. Quonam uero modo non speculatur: non enim illi commodum ad propositum: sicut neque aequaliter distare: idest parallelum esse ad rem assistentem aut nonForsan autem aliqui speculatur. Apparebit uero in mathematice disputatis sicut indigenae, nam locus talia habet incidentia. Orbis uero descriptor non indigenae utique describit aut ciuili eius generis qui nullam curam suscipit: siquit proprie de disciplinis dicat: nec enim messori aut fossori: sed ei qui persua sionem capere ualeat: taliter se terram omnem habere, sicut Mathematici dicunt: & alia quam ad huiusmodi materiam attinent. Accedentibusque mandat: ut cum illa priora meminerint succedentia deinde perspiciant: illis enim consequentia dicturum. Vnde quam in haec inciderint eos tutiorem rerum traditarum usum facturos: si ex Mathematica ratione audierint. Qui secus habeant eis orbem describere sese negat.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
