# Strabo de situ orbis 133.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/133.1

Scriptorem profecto orbis de iis quae sibi incipiendi ordinem habeant: Geometris fidem adhibere oportet: qui terram uniuersam dimen si sunt: hos aut astronomis: ipsos uero physiciis: Phisica uero uirtus quaedam est: at enim uirtuntes nequequa suppositiones habere dicunt: ex seipsis pendentes & in sese ipsis principia & de omnibus fidem habentes. Quae autem a physicis demonstrantur huius generis sunt. Mundi formam esse rotundam: atque caeli: grauium in medium esse momentum. Circa hoc rotundae figurae terra consistit eodem quo caelum centro & ipsa permanet. Perque ipsam ac caeli medium axis extenditur: & circa illam atque axem ab ortu in occasum caelum circumagitur. Cumque illo minime errantes stellae: quae pari celeritate cum polo sunt. Stellae igitur erroris expartes per circulos paralle los deferuntur. Caeterum circuli paralleli notissimi sunt aeqnoctialis. Tropici duo & septentrionales. Verum errones stellae & sol & luna per quosdam obliquos ordines constitutos in zodiaco: his quidem uel omnibus uel plaerisque fidem adhibentes astronomi: deinceps reliquam pertractant motus ambitus defectus & magnitu dines & distantias: & infinita caetera. Eodem modo Geometre totius terrae mensuram captentes: Physicerum & astronomorum sententiis adhaerent. Rursus scriptores terrae omnes geometricas complectuntur opiniones. Cae lum enim quique constare zonis praesupponendum est: quinque etiam zonis terram componi. Eiusdem esse nominis quae in imis & quae in superioribus sunt. Diuisionis quidem in zonas causas rettulimus. Zonae uero per circulos ad aequinoctialem parallelos distingui possunt ex utraque illius parte descriptos. Duos quo dem torridam plagam capientes: & duos post istos. Qui quidem ad torridam duas efficiunt temperatas Penes tem peratas autem duas frigidas apponunt. Vnicuique aut ex caelestibus circulo eiusdem uocabuli terraestris subiacet: & zonae zona similiter. Temperatas esse dicunt quae habitari possunt: reliquos autem inhabitabi les. Vnam quidem ob incendium: reliquas uero propter frigora. Eodem modo & de tropicis & de septentrio nalibus: apud quos sunt Arctici. Superioribus terraestres pari appellatione distsinguunt & unituique sup positos. Cum autem aeqnoctialis totum duas in partes caelum secet: & terram diuidi necesse est: ex incumbentem sibi aequinoctiali. Hemispheriorum autem utrumque & caeleste & terraestre unum quidem Boreale alterum uero australe uocatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
