# Strabo de situ orbis 133.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 133.9 to 133.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/133.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/133.9

Quinque igitur contenta zonis in telligatur: & aequinoctialis in ea circulus loratus: & alter parallelus huic frigidam in boreali hemispherio disterminans & quidam per polos ad rectas istos secans. Cum ergo septentrionale hemispherium duas terrae quartas complectatur portiones: quas efficit aequinoctialis ad circulum per polos transeuntem. In horum utroque quattuor laterum locus intercipitur cuius boreale latus dimidium est paralleli qui ad polum prtinet: australe uero aeqnoctialis est dimidium. Reliqua uero latera partes sunt eius quae per polos ducitur inuicem opposita pari longitudine. In altera igi tur istorum quaedrilaterum locorum: uter autem sit nihil interesse uidebitur: nostram habitabilem locatam esse dicimus quam insulae similem mare circumalluit. Hoc autem & ratione & sensu demonstrari diximus, quod siquis huic ra tioni fidem abnegat ad terrae descriptionem deficeret utique: nec insulam facere uel huic quod experi mento comprehendimus concedens. Quandoquidem & ab aurora utrinque nauigatio circumabitur: & ab occasu paucis in medio locis exceptis. Haec autem pelagone an solo inhabitabili terminentur nequaquam interest. Orbis namque descriptor partes mundi cognitas disserere cogitat: gnotas autem omittit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
