# Strabo de situ orbis 134.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 134.1 to 134.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.1

Sicut & quae extra illam posita sunt. Rectam autem coniungentibus lineam ad extrema circunductae utrinque nauigationis signa sufficiet totam dictae insulae figuram explere: in eo aute iam dicto quadrato ipsa procumbat insula. Eius autem quae appareat capienda est magnitudo: auferatur ab tota quidem terrae magnitudine hemispherium nostrum. Et ab hoc medietas rursum: ab hoc item quadratum ipsum rursus: in quo habitabilem ia cere dicimus. Suscipere autem opus est & de figura proportionem id quod apparet subiectis adaptando, Postquam uero eius quod inter aequinoctialem & interceptum parallelum. Huic ad polum partis Borealis he mispheri spondilus est figura.lllae autem per polum bipartito secans hemispherium: etiam bipartito secat spondilum & quadratum facit. Manifestum erit quod spondili superficie minus est quaedratum illud: cui Atlanticum pelagus imminet. Ipsa uero habitabilis in hoc insula: clamydis formam gerens minor quam dimidi um quaedrati pars extitit. hoc ex gemometrica & circunfusi maris quantitate apparet quod terrarum extremitates operiens utrique conducit in unum ad minoris extremitatis figuram: & tertiae partis longitudinis & latitudi nis maxime. Exquibus unum est stad millium septuaginta ut plurimum a mari finitum: quod mare ultra nauigari nequit propter magnitudinem ac solitudinem. Alterum minus millium triginta terminatum ab inhabitabili propter calorem uel frigus. Hoc enim propter colorem inhabitabile quidrati latitudinem quidem habens stad millia octo & octingenta: longitudinem autem maximam millium centum uigintisex: quanta est aeqnoctialis me dietas: reliquum plus esset. Istis Hipparchi dicta quodammodo consonant. Ille enim inquit terrae magnitudinem supeponens quam Eratosthenes dixit. Hic mundi exceptionem fieri oportet: haud enim multum differre ad ea quam de caelestibus apparent secundum habitationem quam ibet habere bimensionem: uel sicut posteri tradidere Existente igitur secundum Eratosthenem circulo aeqnoctiali stadm milli, ducentis quinquaginta & duobus: quae ta pars esset millia sexaginta & trium: hoc autem est ab aeqnoctiali ad polum quindecim sexagesima sicut aequi noctiali est sexaginta. Ab aeqnoctiali uero ad aestiuum tropicum quaettuor. Hic per Syenem descriptus pa rallelus ratiocinatur & computat pro qualibet distantia ex apparentibus mensuris.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
