Latin
134.5 to 134.8
Strabo, Strabo de situ orbis 134.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tropicum enim ad Syenem iacere contingere quoniam hic secundum aestiuas conuersiones meridiei gnomodo nullas reddit umbras, Meridianus autem per Syenem maxime describitur per fluenta Nili: sicut a Meroe usque Alexandriam. Haec autem sta dia sunt circiter millia decem, Per medium uero interuallum Syenem consistere contingit: &hinc ad Meroe mil lia quique recte progredienti ad stad tria millia in meridiem, Reliquam non ultra sunt propter feruorem habitabilia Vnde per haec loca parallelum qui idem est qui per cinamiferam transit terminum &initium potni oportet no strae habitabilis ad meridiem. Cum igitur stad millia quimque a Syene sint ad Meroen: alia uero tria suprad dantur a Syene ad aeqnoctialem essent omnino millia octo ad habitabilis terminos. A Syene uero ad aequinoctialem millia sedecim &octingenta: totidem enim sunt ex quae ttuor sexagenis: cum unaquaque millium ontrtuor &ducentorum ponatur. Quocirca relion existerent a terminis habitabilis ad aeqnoctialem millia octo &octigenta. Rursus ab Alexandria per rectam ad Nili fluenta omnes ad Rhodam nauigationem confitentur. Hinc autem Cariae &loniae annauigatione usque Troadem Byzantiumque &Borysthenem, Capientes igitur inter ual la notissima quae nauigantur considerant distantiam quae est a Borysthene per rectam in hac linea quousque habitabila sunt &terminant partes habitabilis: quae ad septentrionem spectam super Borysthenem uerò incolunt Rhoxolani cognitorum nouissimi Scytharum: magis in austrum positi quam ii qui supra Britanniam incidentes ultimi omnium cognoscuntur. Vitima uero propter frigus inhabitabilia sunt. his autem propinqores austro sunt supra Meotide incolentes Sauromatae &Scythae usque ad orientales Scythas. Pytheas uero Massiliensis ntes Thules aquiloni propinquissimas magis quam Britannia extremas esse phibet: penes quos idem est cum Arctico circulus tropicus aestiuus: ab aliis quidem nihil comperio: nec quod Thule insula quaedam est: neque si ad ea usque loca habitabilia sunt: ubi aestiuuns tropicus ad septentrionem spectans efficitur: hunc autem habitabilis terminum multo magis ad austrum accedere arbitror: qui ad aquilonem propinquat. Qui enim hoc tempore scribunt ultra hiberniam nihil habentes quod dicat: quae ad septentrionem ante Britanniam iacet: siluestribus prorsus hominbus maligne propter frigora habitantibus.