# Strabo de situ orbis 135.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 135.5 to 135.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/135.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/135.5

Ei quidem qui talem possit instituere sic factu melius est: sit autem ut non maiorem pedibus decem habeat diametrum: qui uero minime talem uel non multo hac infe riorem struere possit describat oportet in plana tabula pedum saltem septenum: paululum enim intererit in contrario circulorum parallelorum & medianorum: per quos & climata & uentos & caetaras differentias dilucidas facimus: & partium terrae situs inuicem & ad caelestia rectos describimus. Cum parallelorum paralle los & rectarum rectas ad illas intellectus ipse facile traducere ualeat figuram ac magnitudinem quam aspectus intuetur in plano ac superficie ad rotundam ac sphericam proportionem de obliquis & rectis circulis dici mus. Meridiani uero ad singulas poli partes descripti omnes ad unum in sphera signum inlinans. Sed in pla na tabula paruas rectas solummodo meridianas facere nihil referet. Haud enim in hoc necessarium pluribus in locis est: nec sicut circumferentia apparet. Eodem modo & inclinatio con descriptiones transferantur in tabulam planam: & lineae rectae describantur. Itaque ipsam deinceps rationem tanquam in plana tabula pictura confecta exponemus: Loquemur itaque cum terrae partem ipsi peragrauerimus & maris: qua de re & narrantibus & scriptoribus fidem adhibeamus. Peruenimus autem ex Armenia in occasum us que ad Sardiniam tractus Tyrrheni & in meridiem quidem ab Euxino usque ad aethiopiae terminos. Ex caete ris terrae scriptoribus nullum facile reperies qui amplius quam nos dicta permeauerit interualla. Qui uero occidentis regionis mare adierint: orientis soca nequaquam tantum attigerunt. Qui autem contra in occidentalibus defecerunt: de austro quoque & septentrione similiter se habeat. Atqui & illi & nos auditu plura percipiem tes compilamus formam ac magnitudinem reliquamque naturam qualis & quanta sit eo quidem modo quo ex sensibilibus intellectu alia intellectus componit. Colorem enim & figuram & magnitudinem pomique odc rem quoque & tractum & succum sensus ipsi renunciant. Ex iis intellectus componit poni cognitionem & ma gnarum quidem formarum ipsarum partes sensus intuetur. Totum uero rebus ex uisis intellectus ponit. Sic qui dem & uiri dociles spectatoribus: & loca (prout casus tulit) peruagantibus: sicuti sensibus credentes per diuersas terrae partes in unam construunt descriptionem uniuersi orbis terrarum aspectum: & cum & exercitum ductores omnia quidem ipsi conficiunt: sed ubique nequaquam adsunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
