# Strabo de situ orbis 137.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 137.9 to 137.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.9

Climata quoque magis ad orientem uel occasum spectantia melius fient dilucida: pariter & quae ad austrum uel ad aqui lonem uergunt. Postquam uero hasipsas rectas per cognita loca suscipere oportet: quaedam iam susceptae sunt. Dico autem medias duas alteram de longitudine: & alteram de latitudine iam antea dictas. Reliquae uero per has facile dignoscerentur. Quodam enim modo his utentes elementis partes inuicem se habentes colligemus: & caete ras habitandi habitudines in terram uel in caelum spectantes. Caeferum mare plurimum terram designat ac for mat: & sinus ac pelaga: & freta conficit plurimum: isthmos similiterac poeninsulas: & promontoria: Assu munt & ex hocipso fluuii & montes. Per talia namque ipse continentes & gentes & oppidorum situs natura bene compositi intelliguntur: & caeterae uarietates quibus referta est deuignatrix locorum tabula. In quibus quidem est & insularum multitudo pelago dispersa: ac in littoribus omnibus. In aliis alias uirtutes ac uitia & uarios ipsarum usus abususque ostendentibus: hos quidem natura: has uero apparatu: quas natura dici conuenit perdurant enim Adiecta uero permutationes accipiunt. Harum quoque quasdam diu tius perdurare ualentes declarare necesse est. Quae quidem non diu: alioquin uero illustrem claritatem quampiam tenentes & gloriam: uel quae in tempus posterum permanens modum quendam locis cognatum efficit: & apparationem haud amplius existentem. Ea propter & haec memoria teneri oportere con stat. Permultae namque sunt urbes de quibus hoc dici contingit: quod & Demosthenes ipse de adiacentibus Olyntho commemorauit. Quas sic claruisse inquit ut siquis aduentet illas nunquam habitatas fuisse intelligat.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
