# Strabo de situ orbis 138.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 138.1 to 138.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1

Ad haec tamen & alia libenter loca proficiscuntur tam celeberrimorum operum uestigia contemplari cupientes: sicut & illustrium uirorum sepulchra: sic & iure institutarum rerum publicarum re cordationem usurpamus: quae illis in locis iam extinctae sunt. Cum eodem nos modo inuitet utilitas quo & res gestae. Id enim aut imitationis aut talium euitationis gratia sit. Primam itaque designationem repetentes dicimus habitabilem terram nostram circunfluam existentem: ab exteriore mari multos in seipsam ab Oceano sinus admittere. Quattuor autem amplissimos: e quibus aquilonaris quidem mare Caspium uocatur: quod plaerioe nuncupant. Hyrcanum. Persicus autem & Arabicus ab australi mari effunduntur: unus quidem aduersus maxie Caspio: reliquus pontico. Quartus hos magnitudie admodum supera: quem mare nostrum quod interius ap pellamus efficit: initium ab occasu & freto per Herculeas columnas accipiens: & ad orientis regiones alia la titudine longe porrectum: deinde diuisum & duos in sinus diffusioris pelagi terminatu. Vnum quidem a sinistra quem Eu xinum potntum appellamus: alterum autem constantem ex Aegyptio pelago & Pamphilio & Issi co. Caeterum uniuersi quos commemorauimus sinus ab extimo mari angusto influum aestu. Amplius aute sinus arabicus & Gaditanus per columnas: reliquae uero minus. Terra sane quae illos includit trifariam parti ta est quemadmodum dictum est. Eumropa facile plurimas cunctarum formas induit: Africae contra euenit: Asia media quodammodo am barum dispositionem habet. Oes autem ex littoribus intestinis ut multiformes sint aut non causam habent. Exterior autem exceptis iam dictis sinibus simplex est instar clamydis: ut dixi Nam reliquas in exiguo differentias omittamus. In magnis enim quod pusillum sit nihil interest, Rursus in geogra phica scientia non modo formas: & locorum magnitudines inqrimus: sed ant mutuas inter se continetias ut diximus. Et hic interiora littora maiorem qui exteriora uarietatem exhibent. Maior quoque notitia atque temperies & in urbibus & in nationibus per bonna gubernatis instituta in his magis quam in illis uersat.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
