# Strabo de situ orbis 138.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 138.9 to 138.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.9

Ante africam quoque atque Siciliam non multae: quarum est Cosura & Egimurus & Lipareone: quas appellant quidam Aeolias Post Siciliam & utrunque fretum alia continenter adiacent maria. Vnum ante Syrtes & Cyrenaicum & Syrtes ipse Alterum olim quidem ausonium: nunc uero Siculum uocitatum in illud confluens atque contiguum. Quod igitur Syrtibus praetenditur & regioni Cyrenarum Lybicum siue Africanum appellatur: & in aegyptium finitur pelagus. E Syrtibus minor quidem stad mil. & sexcentum habet ambitum. Ostium utrinque adiacentes habet insulas. Meninx ac Cercina uocantur. Eratosthenes tradit maioris Syrtis circuitum mil. quique esse. Pro fundum uero mille & octingentum: ab hesperidum agro ad Automala: & Cyrenarum confinia: ad reliquam terram Lybiam quae in eo tractu est. Alii nauigationis ambitum stad quaettuor mil. esse referunt. Profundum autem mille & quaingentum: quanta est oris latitudo. Caeterum Siculum pelagus Siciliae: & Italiae ad orien tem opponitur: & item interiacenti transitui inter Reginum agume usque locros: atque Messanam usque Syracusas & Pachinu, Crescit autem ad orientis partem usque ad Cretae promontoria: & plurimam Poloponnesi partem alluit & sinum quem Corynthiacum uocant implet. Ad Aquilonem uero uel ultima lapygiae & lonii sinus os: & Epir partes in austrum spectantes usque ad sinum ambracium: littusque contiguum: quod sinum Corynthiacum ad Pelo ponnesum efficitur. Sinus autem sonius eius pars est: quod Adriaticum hoc tempore dicitur. At huius positum a dextra latus regio facit Illyrica: sinistrum uero Italia usque ad intimos Aquileiae recessus. Est autem ad septentrionem & ad occasum protendens angustus & prolixus. Longitudo quidem stad sex millatitudo uero amplissima stad ducentum supra mille. In eo sane tractu frequentes solae sunt insulae ad terram Illy ricam: & absyrtides & Ceryctica & Liburnice: Issa etiam & Tragurium & Mellia & Corcyra & pharus. Ad Italiam uero Diomedeae: a pachyno autem in Cretam Siculi maris interuallum stad quattuor mil. & quingen tum esse tradunt: Tantundem ad Tenarum Laconicum. Ab extrema uero lapygia ad interiora sinus Corinthiaci: minus quam stad trium milinterest. Ab eadem autem lapygia extrema in Africam plus quam mil.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
