# Strabo de situ orbis 140

Strabo, Strabo de situ orbis, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/140

ThemiscyAsia. Europae laudes quattuor. In eo autem tractu insulae sunt Corcyra & Sybota ante epirum Deinceps uero ante sinum Co rithiacum Cephallenia Ithaca Zacynthus. Echinades, siculo autem Creticum coniungitur pelagus & sar donium & Myrthoum: quod inter cretam & Argiam atticamque iacet. Quod latitudinem maximam habet ab attica ad stadm mil. ducenta Longitudo minor quam dupla. In hoc uero sunt insulae Cythera Caluaria & quae Aeginam cingunt & Salaminem: & ex Cycladibus plaeraeque. Quod uero contiguum est iam Aegeum existit cum sinu melane idest nigro atque Hellesponto. Est & icarium & Carpathium usque Rhodum Cretamque ac Cyprum & primas partes. Caeterum ad Asiam pertinent insulae Cyclades & Sporades & quaem Cariae & zonae & aeoliae usque Troadem adiacent. Cum inquam & Samum & chium & Lesbum & Tenedum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
