# Strabo de situ orbis 141.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 141.10 to 141.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.10

Ab hisce partibus directa in orientem nauigatione cursus est quidem ad Dioscuriadem supra stad mil. tria: sicut in parte magis ex circuitione manifestabitur. Nostrum igitur mare huius generis est. Terras autem nunc: quae illud amplectuntur subscribere necesse est. Ab iisdem uero regionibus primordium capiamus: a quibus maris ipsius designationem scribentes accipimus. Interius igitur per columnarum fre tum nauigantibus. In dextra quidem est Africa usque ad Nili fluenta: in sinistra uero ad oppositum fretu usque ad Tanain Europa. Terminanntur autem utraeque in asiam. Ab europa est igitur inchoandum. Quandoquidem & mul tiformis in primis est: & ad uirorum uirtutem ingenue disposita: ciuiumque & domesticarum ad alios rerum transfusiua, est enim tota habitabilis: in exigua tantummodo parte: propter frigoris uim inhabitabilis quae finitima Tanaidis & Meotidis incolis: Borystenensibusque in curribus degetibus. Habitabilis au tem regionis id quod est algidum & montanum natura laboriose habitatur. Curatores autem pro bos suscipientia loca etiam praue habitata & per latrocinia mitigantur. Quemadmodum obtinen tes Graeci montes petrasque incoluerunt pulchre ob prouidentia circa ciuilia artesque & reliquum ad ui tam sensum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
