# Strabo de situ orbis 141.6-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 141.6 to 141.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.6

& quingentum in longitudinem protendi perhibetur ex Troa de Byzantium usque: par uero quodammodo extat ipsius latitudo, hic Cyzicenorum consistit insula. Et cir ca eam pusillae quaedam insulae Aegei enim maris ad aquilonem talis est refluxio & tanta: rursusque e Rho dia aegyptium pelagus efficiens & Pamphylium & Issicum. In orientem namque & Ciliciae partes pariter ex tenduntur usque ad stad mil, quinque trans Lyciam & Pamphyliam & uniuersum Cilicum littuns: hinc Syria & Phaenice & aegyptus ad austrum & occasum mare circundant usque Alexandriam. In sinu autem Issi co & Pamphylio Cyprum iacere contingit (quae pelago) contigua est aegyptio. Est autem e Rhodo ale xandriam interuallum ab aquilonis regione stadt puta mil,quattuor. Nauigationis uero circuitus du plicatur: hanc nautarum aestimationem esse de mari spatio phibet Eratosthenes: cum quidam esse sic dicant alii uero mil. stad quinque asserere non dubitent. Ipse autem per umbrarum inuestigatorem Gnomonem stad mil. tria septingenta: quinquaginta inuenisse ait. Huius quidem maris partes Cilicia & Pamphylia: & Ponticae regionens dextrae nuncupatae: simul & Propontidis: & deinceps usque in Pamphyliam extenta lit tora ingentem quandam efficiunt poeninsulam: seu Cheronnesum & magnam quandam fluctibus ambitam terram idest isthmum ex tarsensi pelago ad oppidum Amisum: & Themiscyram campum Amazonum. Regio enim haec intra lineam ipsam consistens usque in Cariam & loniam: & gentes intra Alyn habi rantes tota ab aegeo pelago & iam dicti maris partibus utrinque circumalluitur. Et hanc quidem proprie eodem quo uniuersa nomine Asiam uocamus. Vt autem summatim dicamus: nostri maris signum ma xime in austrum exiens magnae Syrtis sinus est, post hunc Alexandria aegypti: & Nili fluenta. Aquiloni ue ro proximus Borysthenes est: Siquis tandem Meotin quoque pelago adiuxerit. Est enim perinde ac Ta nais pars Occasui autem proprius est columnarum fretum: coniunctissimus uero orienti est quem dixi an te recessus ad Dioscuriadem: haud recte sane sinum issicum dixit Eratosthenes. Ipse enim in eodem me ridiano quo & Amisus & Themiscyra situs est. Quod si uelis assume: & sydenam usque pharnaciam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
