# Strabo de situ orbis 145.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 145.1 to 145.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.1

pontum usque ad Caucasum & Iberes & Albanos Sauromatae & Scythe & Achei & Zygi & Heniochi Quae uero supra mare Hyrcanum Scythae Hircanique & Parthi & Bactriani & Sogdiani: & aliae super iacentes Indorum partes ad septentrionem. Ad austrum autem maris Hyrcami ex parte & omnis Isthmi qui huius est maris medius & ponti & Armeniae quae iacet plurima Colchisque: & Cappadocia omnis usque ad Euxinum pontum & Tibaranicas gentes. Adhuc autem quae intra Alyn dicitur regio complectens quidem ad pontum & propontidem Paphlagonas & Bithynios & Myssos: & quae super Hellespontum dicitur Phrygam. Cuius pars etiam est Troas. Ad Egeum autem sequensque mare aeolidem & loniam & Cariam & Lyciam. In mediterraneaque regione Phrygiam: cuius pars est ea: quae gallograecorum dici tur galacia: & quae acquisita est Lycaonesque & Lydia. Deincepsque eius quae intra Taurum ii qui montes obtinent Paropamisades: & quae Parthorum sunt & Medorum & Armeniorum Cilicumque gentes & Lycaones & Pisidae. Post montana uero sunt quae intra Taurum. Prima autem harum Indica gens om nium maxima: & felicissima finiens ad orientale mare atque Athlanticum australe. Inque australissi mo mari praeincet India insula minime minor Britannica Taprobane postque Indicam regionem ad occidentalia declinantibus habentibusque a dextra montes: Regio est mala maleque ob tristitiam suam habitata ab hominibus omnino barbaris nec una gente. Vocant autem Arianos qui se extendunt a mon tibus usque ad Gedrosiam & Carmaniam. Deincesque sunt mare uersus quidem Persae & Susii & Babylonii descendentes ad mare Persicum: circumque hos habitantes gentes paruae. Ad montes autem uel in eis Parthi Medique & Armenii: & quae his finitimae sunt gentes. Atque Mesopotamia. Postque eam quae in tra Euphratem haec sunt Arabia felix omnis difinita sinu arabico omnique & Persico. Et quantam quod dem Scenitae atque Philarchi obtinent ad Euphraten descendentes. Siue qui trans sinum Arabicum usque ad Nilum Aethiopesque & Arabes: & qui post hos sunt aegyptii Syrique & Cilices aliique.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
