# Strabo de situ orbis 146.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 146.1 to 146.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1

Etenim si habitabilia sunt haec etiam: ut quidam putant: propria quaedam habitata ipsa est per mediam inhabitatam propter calorem angusta: extensa non existens habitati nostri pars. Descriptor autem terrae considerat hanc solam partem: eaque distinguitur ter minis. Australi quidem eo qui est per cinnamiferam regionem parallelo. Septentrionali autem per Iberniam. Neque enim tantas habitationes percurrendum est: quantas dictat ea quae dicta est media distantia: neque omnia ponenda sunt apparentia iis qui meminerint descriptionis terrarum figure. Incipiendum est autem (sicut Hipparchus fecit) a partibus australibus. Ait igitur habitantibus in eo qui est per cinemiferam parallelo: qui abest a Meroe tribus milibus stadiorum ad austru. Ab hocque abest aequinoctialis octo milibus & octingentis esse habitationem proximam mediam aequinoctialis atque aestiui Tropicieius qui em per Syenen. Abesse enim Sye nen ipsam quinque milibus a Meroe. Apud hos autem primos minorem ursam totam in septentrionali con tineri semperque ampparare. Stellam enim quae in summa est cauda illustrem australissimam existentem: super ipso collocatam esse septentrionali circulo: ita ut attingat Orizontem. Meridionali uero dicto parallelus quodammodo a mane adiacet Arabicus sinus. Cuius egressus est in Oceanum. Ea est Cinnamife ra in qua olim fiebat uenatio elephantorum. Decidit autem parallelus iste. Hinc quidem super australiore pau co Taprobane: uel super ultimos abitantes: illinc uero super australissimam Africae. Is autem qui sunt secundum Meroen & Ptolemaidem eam quae est in Troglodytica regione dies maximus est horarum aequinoctia lium tredecim. Est autem habitatio ipsa media quodammodo aequinoctialis. Et eius qui per Alexandriam cir citer mille & centum exuberantes ad aequinoctialem, Transit autem is per Meroen parallelus: hinc quidem per notas partes: illinc uero per Indicae regionis culmina: In Syene aut & Berenice ea quae in sinu Arabi co & in Troglodytica ad aestiuas conuersiones sol fit in uertice. Dies autem longissima est horarum solstitionalium tredecim cum dimidia. In septentrionali autem apparet ursa maior ferme tota praeter crura & summum caudae. Vnamque ex iis stellis quae sunt in latere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
