# Strabo de situ orbis 147.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 147.1 to 147.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.1

Qui est autem secundum Vrsales locos Orizontis in omnibus fere aestiuis noctibus illuminatur sole ab occasu usque ad or tum circumuertente se luce. Abest enim aestiuus Tropicus ab Orizonte: Inque Zodiaco semis & duo decimo. Tantum igitur distat sol etiam ab Orizonte secundum intempestam noctem: Atque apud nos tantum distans ab Orizonte ante diluculum & post uesperum iam illuminat circa ortum aut circa occasum aerem. In hybernis autem diebus sol extollitur ulnas plurimum nouem. Dicit autem Eratosthenes eos qui sunt Me roes distare paulo plus quam uigintitribus milibus. Per Hellespontum enim esse decem & octo milia. Dein de quinque milia ad Borysthenem. In his autem qui distant Byzantio stad ferme sex milibus trecentis: se ptentrionalioribus ipsis Meotide secundum hybernos dies sol attollitur usque ad sex plurimum ulnas. Dies autem est maxima horarum solstitionalium decem & septem. Viteriora uero propinquantia iam inhabitato propter frigus non amplius usui sunt descriptoriterrae. Siquis autem haec etiam uelit discere & quaecunque alia caelestium: Hipparchus quidem dixit. Nos uero reliquimus: quia sunt expressiora quam propositus nunc tractatus ab illo sumat. Expressiora autemsunt etiam de circumumbribus & biumbribus & alterum bribus ea quae Posidonius dicit. Tamen de iis tantum commemorandum fuit: quantum satis esset ad excogitationem declarandam: & partim utile ad terrarum descriptionem: partimque inutile. Ac quandoquidem ser mo est de umbris a sole. Sol autem ad sensum secundum parallelum fertur: secundum quem mundus quoque omnis. A quibus quidem ex unaquaque mundi conuersione dies sit & nox. Quando enim super terram sol fertur: ab his sane & biumbres excogitantur: & alterumbres: Biumbres quidem quicunque ad meridiem. Quandoque enim incidentes habent umbras: cum a meridie sol ad gnomonem accedit rectum ad subiacentem pianum Quan doque autem in aduersum: cum sol in aduersum consistit. Hoc autem solis iis contingit qui inter Tropicos habi tant. Alterubres uero quibuscumque aut semper umbra ad usam cadit: sicut nobis: aut inaustralia sicut eis qui in zona altera temperata habitant. Contingit autem hoc omnibus iis qui minorem habent Tropico sepaetentrionalem: & quandoque eundem aut maiorem principium esse circumumbrium usque ad habitantes sub polo.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
