Latin
147.5 to 147.7
Strabo, Strabo de situ orbis 147.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sole enim secundum omnem mundi conuersionem super terram lato clarum est quod umbra etiam circulariter circumferetur ad gnomonem: Quam ob causam ciacumum bres eos apellarunt nihil ipsos ad descriptionem ter rae pertinentes. Neque enim sunt hae parres proprer frigus habitatae: sicut in iis qui ad Pytheam sermonibus diximus: ita ut nec magnitudinis inhabitati huius cura sit habenda. Quoniam percipi potesti quod qui ha bent septentrionalem tropicum subacciderunt: descriptio circulo sub polo zodiaci secudum mundi conuersionem subiacente distantia inter aequinoctialem &tropicum quartum sexagesimum maximi circuli. Cum primam describendae terrae formam aediderimus proprius deinceps ad singula noster id educendus est sermo, hunc enim in modum sumus ante polliciti. Recte autem tractatus iste diuisus hactenus esse uidetur. Rursus ab Europa eiusque partibus capiendum est initium. Ab iis inquam ipsis in quibus antea easdem ob causas. Caeterum illiuns prima ab occasu pars extat Hispania: huius autem maxima ex parte incultus &squalidus est ager. Nam rupes &saltus &loca syluestria: &campi tenuissimae telluris: neque huius plane irrigua pars magna est. Quae spectat in aquilonem prorsus frigida: nimiae insuper asperitantis: &oceano semper obnoxia: nihil aliorum commixtum habens siue coniunctum. Quo fit ut eo ex latere ha bitandi malignitas excedat. Eius generis quidem ea regio est. Quae uero in austrum uergit uniuersa fere felix eximie. Praesertim quae extra Columnas porrigitur. Describentibus uero nobis &figuram su perius &magnitudinem aperta erit per singula declaratio. Quoniam ab occasu in ortum pro longitu dine pellis similitudinem reddit: &secundum latitudinem quae a polo arctico tendit in austrum. Habet autem ipsa longitudo stad simul milia sex, Latitudo autem quinque maxima. Alicubi uero est mi nus quam trium: maxime ad montes Pyreneos: qui orientale latus efficiunt. Montes enim ipsi continetes ab austro tendentes in Boream ab Hispania Galliam terminant.