# Strabo de situ orbis 147.8-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 147.8 to 147.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.8

Cum uero Galliae latitudo inaequalis prorsus existat & Hispaniae: ubi ambarum angustissima est latitudo: a mati nostro in Ocea num spatium extenditur: Pyreneis adhaerens maxime montibus: Ad utranque illius partem sinus qua dam sunt ad Oceanum: Quidam ad mare nostrum: e quibus maiores sunt Gallici: qui angustiorem ad Hispanum pelagus tellurem habent: Hispaniae latus ad orientem uergens pyrene facit: Australe uero nostrum a Pyrene usque in Herculeas columnas mare. Et exterius continenter additum usque ad promontorium quod Hieron idest sacrum uocant. Tertium ab occasu est Hispaniae latus paralle lum aliquo pacto Pyrene e regione aequaliter distans a sacro promontorio usque ad Artabram montem quam & iernam appellant. Quartum ex hoc loco usque ad promontoria Pyrenes: quae Boream spectant. Redeuntes igitur singumla explicemus sumentes a sacro promontorio primordium. Hoc enim non Europae modo: sed orbis uniuersi in occidentem remotissimum signum terminatur. Et enim duabus ex continentibus mundus finitur ad occasum Europae atque Africae ultimis. Quas tum Hispa ni: tum Mauritani tenent. Hispaniae quidem extrema ad stad mille & quingenta prominent ad ipsum quod dix mus pro montorium. Contiguum huic agrum cuneum latini uocitant Sphena idest cuneum uolentes significare. Id autem promontorium in mare procumbens Artemidorus nauigio aequiparat. Sic enim eum in lo cum profectus eloquitur. Cui quidem figurae tres exiguas assumit insulas. E quibus unam naualis instar rostri: alteras in modum aurium eminentia habentes tigna. Eo in tractu templum Herculi de dicatum monstrari. Qua in re mentitum Ephorum: nec aram illi: nec deorum cuipiam sed accumulatos passim lapides ternos & quaternos: quos aduenae de regionis consuetudine aduolunt: eos ita mi grasse mentientes: Sacrificia uero ulla facere moris non esset. Nec locum nocturnis inambulare temporibus: quae tunc ab dii possideri asserant. Atqu ad spectaculum uenientes in proximo uico pernoctent. Interdiu uero aquam infundant propter aquarum inopiam: haec hunc in modu se habere constans indigenarum opinio est: quibus & credi opus est, Quae atem uulgo & tenuioribus similiter dixit minime.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
