Latin
152.5 to 152.8
Strabo, Strabo de situ orbis 152.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc uero Coraxorum amplius la nicium excelentissimae pulchritudinis: unde admissarii talento arietes emuntur. Telarum exuperans te nuitas: atque copia: quas Saltiate construunt. Peccorum omnis generis abundantia: nec minor uenationum Pernitiosanrum raritas beluarum: praeterquam effodientium terras cuniculorum: quas plaerique lepusculos appelant. plantis enim uastitatem inferunt: &satorum radices esitant: &hoc per totam ferme ombueniens Hispaniam Massiliam usque prorogatur: quin &ipsas perturbat insulas, Gymnesiarum autem insularum incolae mis sis aliquando. Romam legatis terras petiisse dicuntur. Ab istis enim eiectari bestiis: quibus propter mult titudine obsistere nequirent. Ad tantum igitur pariter bellum: quod perpetuo nequaquam ingruit caeterum eruptionem pestilentia quadam importat: uelunti serpentum murumque agrestium tanti forsitan necessitas est auxilii, Vbi uero mediocritas adsit plures repertae sunt uenationes. Itaque de industria catellas agrestes afferunt: quas educat Africa: quas quidem funiculis capistratas intra forammina dimittunt. Eae uero quos capiunt unguibus extrahuntur: aut in summa telluris effugere cogunt Egressis autem uenatores incumbunt capessuntque. Quanta uero rerum ex Turdetania exportandarum compia sit: maxime declarat nauigiorum magnitudo &numerus. Ingentes enim naues onerariae istinc puteolos nauigant &ostiam Remano rum nauale permeant. Insuper multitudo Africanis ferme aequiparanda tantum est incrementum. Cum autem huiusmodi fit mediterranea Turdetaniae copia: aequalem etiam maritimam ex pelagi boris inuenies Ostrea namque &conchilia omnia &multitudine &litudine omni ex parte exterius mare superat: prae cipue con fluxus ac refluxus hic augeantur: qui causa (ut par est) magnitudinis ac militudinis propter enudationes existunt: Eundem se habet in modum circa cetaria genera. Oryges phalenas physeteras: qui bus reflantibus nebulosae cuiusdam columnae uisio longe cernentibus offertur. Quid Congri: quid Mu rene quanto nostris maiores capiuntur? Aliaque quamplura huius generis edulia? In Carteia uero cerycas. i. murices &purpuras librarum. X. Interioribus autem locis Murenam &Congrum minarum supra octoginta. polypum talenti pondo. Duorum autem sapias cubitorum &similia. Frequens uero Thynnus e uetusto feruore ingenti pinguis aruina horsum impellitur.