# Strabo de situ orbis 152.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 152.5 to 152.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.5

Nunc uero Coraxorum amplius la nicium excelentissimae pulchritudinis: unde admissarii talento arietes emuntur. Telarum exuperans te nuitas: atque copia: quas Saltiate construunt. Peccorum omnis generis abundantia: nec minor uenationum Pernitiosanrum raritas beluarum: praeterquam effodientium terras cuniculorum: quas plaerique lepusculos appelant. plantis enim uastitatem inferunt: & satorum radices esitant: & hoc per totam ferme ombueniens Hispaniam Massiliam usque prorogatur: quin & ipsas perturbat insulas, Gymnesiarum autem insularum incolae mis sis aliquando. Romam legatis terras petiisse dicuntur. Ab istis enim eiectari bestiis: quibus propter mult titudine obsistere nequirent. Ad tantum igitur pariter bellum: quod perpetuo nequaquam ingruit caeterum eruptionem pestilentia quadam importat: uelunti serpentum murumque agrestium tanti forsitan necessitas est auxilii, Vbi uero mediocritas adsit plures repertae sunt uenationes. Itaque de industria catellas agrestes afferunt: quas educat Africa: quas quidem funiculis capistratas intra forammina dimittunt. Eae uero quos capiunt unguibus extrahuntur: aut in summa telluris effugere cogunt Egressis autem uenatores incumbunt capessuntque. Quanta uero rerum ex Turdetania exportandarum compia sit: maxime declarat nauigiorum magnitudo & numerus. Ingentes enim naues onerariae istinc puteolos nauigant & ostiam Remano rum nauale permeant. Insuper multitudo Africanis ferme aequiparanda tantum est incrementum. Cum autem huiusmodi fit mediterranea Turdetaniae copia: aequalem etiam maritimam ex pelagi boris inuenies Ostrea namque & conchilia omnia & multitudine & amplitudine omni ex parte exterius mare superat: prae cipue con fluxus ac refluxus hic augeantur: qui causa (ut par est) magnitudinis ac militudinis propter enudationes existunt: Eundem se habet in modum circa cetaria genera. Oryges phalenas physeteras: qui bus reflantibus nebulosae cuiusdam columnae uisio longe cernentibus offertur. Quid Congri: quid Mu rene quanto nostris maiores capiuntur? Aliaque quamplura huius generis edulia? In Carteia uero cerycas.i. murices & purpuras librarum. X. Interioribus autem locis Murenam & Congrum minarum supra octoginta. polypum talenti pondo. Duorum autem sapias cubitorum & similia. Frequens uero Thynnus e uetusto feruore ingenti pinguis aruina horsum impellitur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
