Latin
154.1 to 154.4
Strabo, Strabo de situ orbis 154.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
loca aquarum indiga existens cognoscitur. Caeterum cum illic quidem minus appareat per aquatilia quaedam aurei elucent grumuli. Quod si quibus a natura negatae sint aquae: illatis rigantes aquis: dehinc splendescentem efficiunt grumulu: puteos quoque effodientes &alia per solertiam tractantes artificia: lauan dis arenis aurum excerpunt, pluresque hac aetate sunt quiaurum eruant quam qui aurum effodiant. Vnde &chrysoplysia: idest auri lauacra sunt appellata. Galli quidem digniora esse sua praedicant metalla: quae in Cinmerio monte sunt: praesertim quae ad Pyrenen uergunt. Verumenimuero quod iis e locis educitur ma gis probatum est. Inter auri micas autem quandoque dimidiae librae grummos quas pilas uocant: repertos fuisse memoriae traditum est: qui paruae admodum purgationis indigeant. Traditum etiam est scissis lapidi bus glebulas quasdam papillis mamarum similes inueniri. Ex auro autem excocto &tenaci quadam Creta repurgato purgamentum electum est. Rursus hoc excoquitur commixtionem auri atque argenti habens Argen tum quidem exuritur: caeterum aurum ipsum remanet. Forma enim facile fusilis &lapidosa. Ea propter pa leis autum potius liquefit: quoniam cum flamma mollis existat ad illud sese pariter metitur: quod &facile cedit facileque diffunditur. Carbo autem caloris uehementia liquefaciens &sublimis tollens magis ac ma gis absumit. In Erythris uero extrahitur: &prope lauatur in auleolis: uel puteus ipse mollificat: limusque hinc exhauctus eluitur. Argentarias autem fornaces excelsas efficiunt: ut fumosa illa glebarum euaporatio tollatur in altum. Grauis enim est perniciosa. Aerariae quoque effodinae uocantur &aureae. Ex quibus per con iecturas licet agnoscere: aurum inde prius effodi solitum. Ponsidonius autem cum effodiendi locos multitudinemque laudibus extollat: &eorum uirturem ab solita minime sese abstinet eloquentia. Verum diuino quo dam afflutus spiritu per ipsos agitatur excessus. Haud enim fidem inquit abnego fabulae: quod syluis aliquamdo per incendia absumptis terra ipsa auri atque argenti feracissima per noua quaedam in superficiem &in supriorem telluris faciem germina efferbuit. Montes enim omnis: &omnem tumulum materiem esse monentae: quam quaedam foelicitatis abundantia cumulauit. Quod siquis regionem ipsam inspectet inquit effluentis ubique perpetuo maturae thesauros &imperatoriae cuiunsdam maiestatis nequaquam deficiens aerarium esse dicat. Non enim diues tantummodo: sed &diuitias sufficiens &suggerens est inquit regio.