# Strabo de situ orbis 154.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 154.5 to 154.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.5

Penesque illos (ut uere dicam) subterraneum locum: non infernus: sed Pluton.i.dis ipse opulentiae deus inhabitat. Talia quidem speciosa quadam figura de hisce locutus est: pinde ac & ipse ex metallis copiosa usus oratione Effodientium uero solertiam commemorans scitum illud Phalerii adiungit qui in argenti fodinis agri attici sic intente atque acriter homines effodere asserit: ut in superiora Plutonem ipsum adducendum esse praestolentur. Horum igitur studium ac sedulitatem aegyptiis aequalem esse declarat obliquas ac profundas concidentium fi stulas: in quibus saepenumero in flumina incidunt. Hunc autem dolum non eundem esse & Atticis: sed illis qui dem enigmati similem esse scrutandi metalla rationem. Nam quottumque ait assumpserunt non sumpsere. Quot autem habebant amiserunt. His uero magis atque magis fructuosum est: quoniam aes facientes quartam educunt terrae partem. siaes ipsum. At priuatim argentum effodientes diebus tribus Euboicum talentu eximunt. Stagnum in superficie nequaquam repiri asserit: ut historici uulgant: uerum effodi, Generari autem in Barbaris supra Lusitanos: & in Cassiteriis insulis. Et e Britannis Massiliam deferri. In Artabris uero: qui Lusitaniae postremi ad septentrionem & occasum sunt terram argento stagno auro albicanti egerminare fama est: nam argento mixtum est. Hanc autem terram amnes ipsos deferre: quam mulieres sarculis euellentes: abluere panno implicito, ἐπiπίστην ipse quidem talia de metallis scripta reliquit. Polybius autem effodiendi locos argenti: quia circa nouam Carthaginem sunt memorans maximos esse dicit. Distare uero ab urbe staque circiter. xX. In circuitu stad. ccco. Quo in loco quattuor hominum centurias opariorum manere. Qui tunc populo. Ro. XXV. drachmarum millia per dies singulos referebant. Reliquam operationem omitto, Longio ris enim sermocinationis est. Ductilem glebam argenteiam (ut ait) conterunt. Cribris inde per aquas suspensam agitant, Rursus quae subsistunt conterunt Iterum liquaeta diffusis aquis conterunt. Quintam deinde subsistentiam digestam effuso plumbo parum argentum educunt. Nuc etia sunt argentariae non quidem publicae: neque: hic nec aliis in locis: sed in priuatorum possessiones demigrarunt. Aurariae uero res fisci habentur ut plurimum. Hinc autem cum aliis in locis tum uero Castaone: perculiaris est effodiendi plumbi natura & metallum. Huic etiam argenti pars parua inmixta est. Non adeo ut eius utilis sit expurgatio.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
