# Strabo de situ orbis 154.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 154.9 to 154.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.9

Non procul autem a Castaone monos est: equo Betis: efffuit quem argentum nominant: cum in eo sint argentariae: Autor uero est Polybius & hunc & Anam e Celtiberia nasci, qui noningentis distant inter se stad. Cum enim Celtiberi plurimam fortunae ac dignitatis accessionem uendi casset: finitimam totam regionem eodem nominatam uocabulo reddiderunt uidetur sane priscos illos Betim nominasse Tartessum. Gades uero insulasque uicinas Erythiam. Ideo Stesicorum de Gerionis armento sic cecinisse exi stimant: ut e regiones illustris Erythiae progenitum fuerit penes argenteos immensi Tartess fontes occultasque petras. Cum autem fluuiis duobus erumpat ostiis oppidum inter ipsius cursum quondam habitatum fuisse constat: quod Tartessum eodem quo fluuius nomine appellatum est extiterir: agrumque Tartessium: quem tur duli hac aetate pascuntur. Eratosthenes quoque contiguam Calpe terram Tartessiam uoncitari phibet: & Erythiam eximiae felitatis insulam: aduersus que Artemidorus scribens: & haec ab eo falso commemorari tradit sicut & de distantia a Gadibus ad sacrum promontorium: quod abesse dierum quinque nauigatione dicit: cum non plura quam mille & dec. staquae. esse constet: & maris aestuaria hucusque transmitti: cum hoc quaquam uersum circum orbem terrarum eueniat & Hispaniae partes ad aqlonem uergentes faciliorem ad Gallias habere meatum: quam qui per oceanum nauigationem agunt. Et quaecumque alia tradidit Pitheae uerbis per arrogantiam inductus. Poeta uero grandiloquus atque peritissimus occasiones suppeditauit ad cognoscendum ut eorum locorum minime fuerit ignarus: qui suas non sugerit aures: si recte quis utrumque roncinari uoluerit. Et quae de ipsis deterius disserantur: & quae milius utriusque, Deterius quidem quod ad occasum extrema audierat istaec ubi quemadmodum idem inquit. Oceanum irrumpunt splendentia lumina solis: Almae telluri noctem qui ducit opacam Noctem uero diri omnis & inferno propinquam esse liquet.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
