Latin
155
Strabo, Strabo de situ orbis 155
Unproofread scanNot analysed yet
At infernum cum quos audiat tartaro: Tartarus autem Tartesso: deriuata illinc denominatione comparari potest quem subterraneorum ultimum locum esse putaue rimus. Adiecit &fabulam poeticum seruans officium: quemadmodum cum Cimerios ad septentrionem &oc casum habitantes nosset in locis ad Bosphorum sitis: eos ad infernum constituit. Forsan propter communem ali quem ritum lonum ad hanc gentem: aetate enim Homeri uel paulo ante: accessum ad Cimerios factum fuisse commemorant ad Eoliam usque &loniam. Eodem modo &de Cyaneis insulis: quaes uagas &errabun das cecinit: fabulas ex aliquae semper introducens historia. Difficiles namque petras aliquas fabulose describit: si cuti Cyaneas: unde &Symplegades. i. inuicem se concucientes nomen anssequutae sunt. Vnde &per illas laso nem cursum tenuisse posuit: Columnarumque &Siciliae fretum pro ipsarum ratione Cyanearum: quaes errabundas ap pellant insinuatum ab eo ex fabulamento quidem Tartari ad locorum Tartessi mentionem obscurioris sermonis genere: idest enigmate ad peiora quis animo traduxerit: ad meliora uero ex his considerabis. Cum eni Herculis exercitus ad haec usque loca phoeniciamque profectus esset: illorum hominum diuitias ociosamque uitam descripsit. Hi namque tantopere a Phoenicibus subiugatique fuere: ut plures Turdetaniae urbes continesque loci ab eis his habitentur amnis. Vlyssis etiam exercitus in istis constitutus regionibus &ab illo cognitus occasionem praestitisse mihi uidetur: ut ad describendam Vlyssis sicut &Troiae materiam: ex rerum euentu poetico de more animum traduxerit. Non solum enim Italiae ac Siciliae loca &aliae res quaedam talium signa prae se fe runt atque describunt. Sed etiam in Hispania urbs Vlyssea &Mineruae templum: &caetera penne uestigia i finita illius errorem &Troianum indicant bellum fuisse, Pariterque &expugnatorum &expungnantium calamitates uastitatemque commonstrant: His namque ut Cadmeiam uictoriam assequerentur obuenit. Vanstatisque eorum domibus: &paucis in singulos accedentibus exuuiis cum eis qui fuere superstites fides nulla haberetur: ex pe riculis ad piraticam conuersi sunt. Et graeci tum spoliati tum dedecore infamati: tandiu sine suis mansis se ignominiam putabant. Tum uero ad illos inanem se redire quisque turpe esse ducebat. Rursus error Ae neae &Anthenoris &Henetorum similiter &Diomedis &Menelai &Vlyssis memoriae proditus est: aliorumque complurium, Poeta igitur tot millitarum &ad ultima Hispaniae gnarus opesque &alias uirtutes intelligens: hoc enim Phoenices indicant eo in loco piorum regionem &Elysium campum esse finxit. Quo Proteus Menelaum transmissurum esse dicit, Elysium in campum terrarumque ultima tandem Dii te transmittent: stat flauus ubi Rhadamantus Existitque uiris ubi uita facillima durans. Non hyemis uis multa: niues: non ingruit hymber. Stridula sed semper zephyrorum flamina mittit Ingens oceanus senimina grata uirorum. Aeris enim salubritas &suauis zephyri spiritus eius regionis peculiaris est quae in occasum uergens