# Strabo de situ orbis 158.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 158.9 to 158.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.9

Digne laudari potest naturae ingenium: quoniam adeo imminentes extant ripae: ut intra ipsorum alueos maris inundationes satis excipiant: nec excedant: nec campis stagnent. Hic igitur praeturae Bruti terminus est. Alia quoque plura flumina ulterius sunt praedictis aequali distan tia contiguma Extremi Artabri incolunt: circa Nerium promontorium: quod occidentalis & aqlonaris finis est lateris. Circunhabitant Galli qui colentes Anam fluuium cognatione contingunt. Nam cum ii pariter atque Turdulisociis eo armis peruenissent seditionem egisse ferunt: posteaquam Lineam fluuium traiecerunt: Cae terum post seditionem eorum amisso duce pallantes ac dissipati ea in regione desederunt. Hanc ob causam flumen Lethes: idest obliuionis appellatum. Habent Artabri freontes urbes in sinu pariter habitatas Quem nautae & qui eis in locis uersantur: Artabrorum portum appellant. Nrae homines aetatis artabros arotebras uocitant. Gentes igitur circiter.xxx. tractum inter Artabros & Tagum inhabitant. Cum fertilissima sit regio & fructuum & pecoris & auri: & argenti multorumque similium. Ex his complures: omissis agrorum cultibus: in marinis latrociniis uitam agitantes uel assiduis inter se bellis discepant: uel traiecto Ta go finitimos armis insectantur donec Romami homines humiliora sapere cogentes represserunt: & plurimis eorum redactis in uicos urbibus plaerasque mansuetius ipsi incoluerunt. Huius impietatis initium a montanis (ut par est) ortum fuit. Sterilem namque colentes agrum & paucorum praediorum possessiones tenentes alienorum auiditate trahebantur. Qui uenro illos propulsare conabantur, operum suorum domino priuati: ea in necessitate constituebantur: ut pro agricolatione bellis implicarentur. Eueni igitur ut neglectus ager innatis priuatus bonis a latronibus habitaretur, Lusitanos itaque insidiosos scrutato res ueloces agiles uersatiles esse fama est. Scutum duum pedum ad latitudinem gestant curuum ad anteriora prospectans loris dependens: cui neque fibula neque ansa ulla est. Gladiolus aut pugio la teri adhaeret Plurimi lineos Thoraces habent. Perpauci loricis utuntur aut cristatis cassidibus. Non nulli neruatis galeis. Peditibus ocreae adsunt: unusqusque plura fert iacula. Quidam uiuntur & hastilibus cuspides sunt aereae. Aliquos Durio uicinos amni Spartano ritu degere tradunt duobus utentes un guentis. Ad calefaciendumque ignitis utuntur lapidibus & frigida lauantur. Vnicus illis est cibus mun dusquidem ac simplex: sacrificiis dediti exta perspiciunt: nihilque concidunt: Inspectant ex lateris fibras. Et con trectantes uentura coniectant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
