Latin
159.5 to 159.8
Strabo, Strabo de situ orbis 159.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cunctis enim eadem est uiuendi formula, Vereor autem explicandis abundare no minibus: ne iniucunda reddatur ipsa descriptio: nisi cuipiam uoluptatis loco fiat cum ad aures prueniant Pleu tauri Bardyetae Allotriges: caeterique deterioris &deformioris appellationis homines. Agrestis autem eorum immanitas: non solum ex ipso bellandi usu: uerum etiam ex auia locorum longinquitate pro uenit: longinquam en im ad eos est nauigatio: longinquam etiam itinera: Cumque nullis commisceantur aduenis: quam inter homines conia sunt abiecere: &omnem exuerunt humanitatem. Quae tamen per hoc tuas minus minusque patiuntur cum uigente pace ad illos Ro mani proficisantur. Quibus uero id minus obuenit importuniores sunt &ritu baeluarum saeuiores. Talis cum adsit illis locorum sterilitas: &quibusdam montana duricies eius generis incommoditatem intendi credibile est, Caeterum bella omnia hac tempestate desierunt: ut dixi. Nam Cantabros &uicinas illis gentes: quae adhuc latrocinia retinent Caesar augustus oppraessit. Et qui Romanorum sotiorum praedones erant nunc pro romanis rei militari seruiunt. Coniaci uidelicet &qui Iberi amnis fontes incolunt: praeter Tuisos. Cui Tiberius suc cedens tribus militum ordinibus impositis locos ipsos ex Augusti Caesaris instituto non modo pacatos: ue rum etiam urbanis praeditos moribus effecit. Reliquus Hispaniae tractus est nostrum a columnis usque ad Pyre neos montes littus: &huic incumbens regio tota mediterranea. Latitudo quidem inaequalis: caeterum lon gitudo pauso plurimum quam stad mille quaeternum. Spatia uero maritimae supra stad mille duo dicta sunt. Ferunt autem a Calpe proximo columnis monte ad Carthaginem nouam duo stad milli &cc. Hoc uero littus a Bastetanis: qui &Bastuli dicuntur: &ab Aretanis partim habitari traditur. Hinc habent aliae ferme tot dem usque ad Iberum: &Heletani. Intra Iberum autem usque ad montem Pyreneum &Pompeiana Trophea stad mille &de habitare paruam Heletanorum partem. Reliquam Indicetos (sic enim appellantur) quadrifariam diuisos Inchoantibus uero a Calpe: dorsum in parte quoddam montanum est ad Bastetania &Oretanos parti nens nemorosum proceris arboribus maritimam mediterranea oram separans. Hoc in tractu &auri &caeterorum effosiones multa per loca sunt. In hoc littore primarium extat oppidum Malaca: quod tanto a Calpe quato Gades disiungitur interuallo. In ulteriore terram Emporium est ingentia habens salsamentaria.