# Strabo de situ orbis 159.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 159.5 to 159.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.5

Cunctis enim eadem est uiuendi formula, Vereor autem explicandis abundare no minibus: ne iniucunda reddatur ipsa descriptio: nisi cuipiam uoluptatis loco fiat cum ad aures prueniant Pleu tauri Bardyetae Allotriges: caeterique deterioris & deformioris appellationis homines. Agrestis autem eorum immanitas: non solum ex ipso bellandi usu: uerum etiam ex auia locorum longinquitate pro uenit: longinquam en im ad eos est nauigatio: longinquam etiam itinera: Cumque nullis commisceantur aduenis: quam inter homines conia sunt abiecere: & omnem exuerunt humanitatem. Quae tamen per hoc tuas minus minusque patiuntur cum uigente pace ad illos Ro mani proficisantur. Quibus uero id minus obuenit importuniores sunt & ritu baeluarum saeuiores. Talis cum adsit illis locorum sterilitas: & quibusdam montana duricies eius generis incommoditatem intendi credibile est, Caeterum bella omnia hac tempestate desierunt: ut dixi. Nam Cantabros & uicinas illis gentes: quae adhuc latrocinia retinent Caesar augustus oppraessit. Et qui Romanorum sotiorum praedones erant nunc pro romanis rei militari seruiunt. Coniaci uidelicet & qui Iberi amnis fontes incolunt: praeter Tuisos. Cui Tiberius suc cedens tribus militum ordinibus impositis locos ipsos ex Augusti Caesaris instituto non modo pacatos: ue rum etiam urbanis praeditos moribus effecit. Reliquus Hispaniae tractus est nostrum a columnis usque ad Pyre neos montes littus: & huic incumbens regio tota mediterranea. Latitudo quidem inaequalis: caeterum lon gitudo pauso plurimum quam stad mille quaeternum. Spatia uero maritimae supra stad mille duo dicta sunt. Ferunt autem a Calpe proximo columnis monte ad Carthaginem nouam duo stad milli & cc. Hoc uero littus a Bastetanis: qui & Bastuli dicuntur: & ab Aretanis partim habitari traditur. Hinc habent aliae ferme tot dem usque ad Iberum: & Heletani. Intra Iberum autem usque ad montem Pyreneum & Pompeiana Trophea stad mille & de habitare paruam Heletanorum partem. Reliquam Indicetos (sic enim appellantur) quadrifariam diuisos Inchoantibus uero a Calpe: dorsum in parte quoddam montanum est ad Bastetania & Oretanos parti nens nemorosum proceris arboribus maritimam mediterranea oram separans. Hoc in tractu & auri & caeterorum effosiones multa per loca sunt. In hoc littore primarium extat oppidum Malaca: quod tanto a Calpe quato Gades disiungitur interuallo. In ulteriore terram Emporium est ingentia habens salsamentaria.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
